X ([ˈekse][1] subs. indecl.) est antepaenultima sive vicesima prima vel vicesima secunda vel vicesima tertia vel vicesima quarta litteraabecedarii sive alphabeti Latini. In lingua Latina littera X respondet coniunctioni sonorum K vel G et S, ergo KS vel GS sive X. In ipsa lingua Latina haec littera in exordio verborum plane abest. Vocabula, quae hoc sono incipiunt, derivata sunt, in primis e lingua Graeca.
↑J. Kramer, "Zwei lateinische Alphabete für Griechischsprachige. Neuausgabe von P. Ant. 1 fr. 1 verso" in Archiv für Papyrusforschung vol. 45 (1999) pp. 32-38. Vide Nomina litterarum abecedarii Latini