Wikiversity
Index
Theoria (Graece θεωρία 'adspectus') in philosophia et scientia appellatur certa ratio, quae experimentis et obervationibus extensis vera esse demonstrata est.
Genus rationis sensu latiore
In philosophia et usu cotidiano, theoria solet dicere quamque rationem qua de causis rerum speculatur, nihil nisi genus rationis quod theoreticum solet appellari et a ratione practica, historica, poeticaque distincta habetur. Exempli gratia in medicina:
- ratio theoretica constat in conatu morborum naturam et causas intellegendi;
- ratio practica in studio et exercitione ad remedia et curas inveniendas;
- ratio historica in studio progressus in annos medicinae practicae et theoreticae facti;
- ratio poetica in recreatione seu depictione medici animi, practicae, vel eventus ex eius historia ad fines aestheticos seu contemplativos.
Haec genera rationis maxime connexa sunt. Nihilominus inter se distincta sunt, quia potest alius morbi causam et naturam assequi sine cura quaesita, potest alius curam vel remedium assequi sine causa intellecta, potest alius horum conatuum historiam conquirere sine animo proprio ad morbos intellegendos nec curandos, et potest alius opus poeticum creare ad ingenium medicum celebrandum ipse numquam curas nec theorias secutus.
Sensus strictior rationis scientificae
In scientia terminus theoria strictiore sensu habetur: solet dicere solam rationem theoreticam perfectam quae a hypothesi et coniectura distinguitur propter extensa experimenta et obervationes quae theoriam iam comprobant veram esse. Hypotheses et coniecturae species theoriae imperfectae habentur quia verae nondum demonstrantur. Theoria a theoremate, scilicit ex mathematica, distinguitur, propterea quod theorema, sine ullo remedio ad experimenta nec practicam, omnino per methodos formales et logica ex propositionibus assumptis demonstratur.
Theoria hoc sensu non est sola lex naturalis sed ea ratio quae legem quandam postulat ad omnium rerum cuiusdam generis actus explicandos. Exempli gratia, theoria Newtoniana gravitatis singulam legem postulat quae explanat quomodo et quare res cadunt moventque cum in aërem proiectae sunt: verificatur per experimenta ubi res proiectae sunt in aerem et per extensas mensuras itinerum planetarum in caelo.
Nondum theoria quaedam publice acceptatur etsi omnes eius implicationes demonstrandae manent; hae implicationes, quae ex theoria non ex experimento derivantur, tunc praedictiones theoreticae solent dici.
Nexus interni
- Lex scientifica
- Methodologia
- Methodus scientifica
- theoria copiarum
- Theoria numerorum
- Theoria musicae