Wikiversity

Nexus recensere
-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Pueppi & Savv, pueri aperte gay, sese amplectuntur.

Homosexualitas[1] sive homophylophilia[2] est sui sexus generis vel amor vel mores romantici sexualesque, rem veneriam masculinam in masculos, aut muliebrem in mulieres appetentes. Hoc ingenium sexuale est "exemplar permanens vel inclinatio ad experiendam sexualem, adfectionalem, vel romanticam vim attrahendi," praecipue vel solum ex hominibus eiusdem sexus; notio "etiam ad hominis iudicium identitatis privatae socialisque in illis attractionibus conditum refert, in moribus quoque qui illos exprimant, et in societate communitatis aliorum qui illos communicent."[3][4]

Per aevos alii aliter rem definiverunt, sed Occidentali nostrae aetatis cultu civili non tantum ad ipsa acta erotica spectat, sed etiam igitur ad amantium sibi caritatem.

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam .

Bisexualitasque heterosexualitas, homosexualitas sub categoriae orientationis sexualis intra heterosexualemque homosexualemque continuum est. Sciscitatores adhuc nesciunt quid causa orientationis sexualis correcta, sed theoriam creant multiplice genetica, hormonale, environnementale, intra geneticam causari, nonque ut decisionem consideratur. Etsi non sunt multae theoriae argumenta bona quid causa orientationis sexualis diversae est, tamen biologica sciscitatores explanatione uti malunt. Non est argumentum substantivum quod eventum adolescens mane ratio suggerit est et alii homines credant moremve activitatem homosexualem, annormalem, barbaram, abominabilem esse. Investigatio scientifica hominibus demonstrat variationem normalemque specialemque in homine sexualitate esse nonque consecutionem noxiam anima vel effecto psychologico noxio habet. Sunt argumenta inutiles ut attractionem alicuius mutaret enim orientatio sexualis non mutanda est.

Hyacinthus complexus ab amante suo Apolline, in pictura Mors Hyacinthi quam Jean Broc pinxit.

Adiectivum gay vocabulum nobilissimum viris homosexualibus[5] utendum est, sed vocabulum gay quoque homosexualibus mulieribus vocare utitur seu aliquis relatione sexuale vel romantica est. Investigatores difficile concludunt utrum aliquis se ut gay identificat an non quia multi homines perceptionem diversam habent et non eadem sententiam sicut alios habent,[6][7] praeterea unusquisque se aperte non identificare potest nam eos discriminationi grava sicut homophobiamque heterosexismum ductabit. Insuper, mos homosexualis quoque documentus est velut multa genera quae humanus non sunt, multi mores homosexuales in regnis animali inventi sunt. Post finem saeculi XX, motus globalis ad libertatem et aequalitatem erga homines homosexuales exstitit, inter quas introductio legum contra discriminationem ut pueros homosexualibus in schola protegeret, leges contra discriminationem, ad parandam facultatem in re militari militandi accessu sanitatis, ad paranda facultate adoptandi et parentis, atque aequalitas matrimonii institutio.[8]

De vocabulo

Homosexualis est vocabulum quod Carolus-Maria Kertbeny anno 1869 pepigit, in libello qui leges contra acta venerea in suum sexum abrogandos esse consulebat, qui libellus non tantum verbum illud nobis dedit, sed etiam docuit homosexualitatem esse rem innatam, quae non tantum ad actus sed etiam ad indolem pertinet, quae notio illo tempore nova erat, hodie autem praevalet. Verbum autem homosexualis a nonnullis Latinistis evitandum esse habetur, cum quod radicem Graecam cum Latinam mixobarbare commiscit, tum quod secundum usum solitum linguarum classicarum significare debeat 'eiusdem sexus', sine ullo sensu venereo. Vocabulum homophylophilia praeferunt. Vocabulum homosexualitas autem nihilominus est frequentissimum, praesertim in conloquiis Latinis, eo quod paene intergentium linguis vernaculis sit.[9]

Alia vocabula

  • Lesbiana[10] ob Sappho saepe mulierum gynaecophilam significat. Frequens est lingua colloquiali, etiam Latina, cum antiquitus haec significatio numquam usa est (alioquin, procul dubio, Catullus amasiam suam Lesbiam numquam dixisset!). Linguis vernaculis hoc verbum littera l minuscula scribitur, ne cum ipsis Lesbiis veris confusio sit. Olim, ex eodem pacto ac "lesbiana", viri androphili "spartiatae" dicebantur, sed hic usus obsoletus est.
  • Sodomita ex narratione biblica urbis Sodom saepe "pediconem"[11] et inde "androphilum", ergo contumelioso more, significat. Ex hoc igitur, sodomia pro "coitu nefario inter duo viros" adhibetur.
  • Pygista, vox Kertbeniana pro pedicone.
  • Androphilus (-a -um) et Gynaecophilus (-a -um) significant praedilictionem aut in mares aut in feminas, unde vir homosexualis "androphilus," mulier "gynaecophila" dici possunt. Haec autem verba in se non significant homosexualitatem: alterius sexus amatores sunt gynaecophili et androphilae.
  • Masculorum concubitor, in Bibliis Vulgatis,[12] locutionem Hebraicam vertens, homosexualem marem significat. Versione Graeca androcoetes.
  • Paederastes sensu stricto est qui rem veneriam cum pueris habet, sed ob mores Graecos, nonnumquam pro "viro androphilo" ponitur. A plurimis autem, nisi cultui civili Graeco consulto alluditur, iniuriosum habetur. Sic lingua Francogallica "pédé" homosexualem in malam partem significare solet[13], quamquam fit ut homosexuales Francogallici ipsi hoc verbo sine iniuria utantur, velut aliqui homines nigra cute verbum nigger sine contumelia dicere solent.
  • Pathicus, cinaedus sunt verba classicissima, sed tantum masculum "passivum" (h.e., penetratum) significant. Cinaedus praesertim iniuriosum esse potest. Qui pedicet pedico dici potest, sed nonnumquam haec verba a Latinistis (cum fortasse perperam) pro "homosexuali mare" adhibentur.
  • Tribas (-dis) e contrario est mulier "activa" (h.e., penetrans), sed nonnumquam a Latinistis (cum fortasse perperam) pro "homosexuali femina" adhibetur.
  • Molles, in Bibliis Vulgatis,[12] est nomen masculorum qui passivi sint, sed designat etiam, per conversionem similis termo ex lingua Anglica, mares qui contra versum 22:5 Deuteronomii[14] in vestibus feminearum induantur.

Alii conceptus

Ab homosexualitate distinguenda sunt:

  • Bisexualitas (vel diphylophilia[15]): propensio sexualis illorum qui rem veneream et in viros et in mulieres appetent (Nonnulli etiam distinguunt pansexualitatem (vel pamphylophilia[16]), propensionem hominum qui eam rem in alios homines sine consideratione sexus appetent.)[17]
  • Heterosexualitas: propensio sexualis mulieris quae rem veneream in viros et viri qui eam rem in mulieres appetet.?

Sociologia

Vexillum hominum homosexualium, sex arcus caeli colores ferens

Docti qui de homosexualitate disserent tria genera seu categorias esse dicunt:

  • Aequalis: duo amantes, aetate non referente. Praetera, amantes ambo solent mores sexus sui sequi atque coitus habere, alius aliam positionem tenens. Eius generis amorem invenias apud plerosque homosexuales viros qui in cultu civili Occidentali nostrae aetatis vivunt.
  • Sexualis:[18] alter amans mares alter feminas partes agens. Ita fere apud Romanos, qui pathicos et tribades contemnere solebant, sed plerimque non eorum amantes quia apud eos ad actos pertinebat nec ad essentiam amantium. Similiter usque ad aetatem nostram fere circa Mare Mediterraneum et in Oriente Media, et India.
  • Aevalis: amantes non eiusdem aetatis sunt, saepissime alter adultus, alter adulescentulus. Ita apud Graecos antiquos, apud quos paederastia paene eadem ac educatio erat. Similiter apud Sinas et Iapones (praesertim equites samurai).

In homosexualitate et sexuali et aevali, alter est "activus," alter "passivus." Inter mares, passivus saepe semen activi accipere debet, vel irrumatus vel pedicatus. Sunt qui credant voluptatem activi voluptati passivi praevalere saepe haberi, sed hoc non semper est.

Nonnulli sociologi credunt quartum genus exstare, secundum ordinem civilem nempe, sed multi credunt hoc ab tribus iam expositis distingui non posse.

Quocumque cultu civili homosexualitatis genus unum invalere solet, sed alia genera saepissime etiam simul exstant. Exempli gratia, complures Romani apud se mores Graecos imitabantur, et ab alia parte, Alexander ipse Magnus qui Hellenismum per orbem disseminavit, amantem coaevum diligebat.

Historia

Antiquitate homosexualitas et bisexualitas fuerunt communie? mos et usitatus apud Gallos, Graecos, Romanos, Amerindicos (praesertim in Mexico, Brasilia et Civitatibus Foederatis Americae hodiernis), Melanesienses, Polynesienses, Iaponenses, ac ceteros Asiae populos. Biologicas causas habet in hominibus aliisque animalibus, sic probabile est quandoquidem ea antiquitus in hominum cultura inveniatur.

In Europa per medium aevum, ecclesia Christiana ei inimica potestatem adquirente, homosexualitas late clausa? est et peccatum esse dicta.

Saeculo vicesimo ut primum nonnullis homosexualitas velut identitas in homine haerens ita visa est ut "communitates homosexualium" deinde creaverint, et communitates aliae eorum qui homines eiusdem sexus cupiverint.

Die 17 Maii anno 1990, Ordo mundi sanitarius homosexualitatem ab indice morborum mentis (ICD-10) amovit.

Cultus hodiernus

Si plus cognoscere vis, vide etiam Homosexualitas et cultus.

Inter cultus hodiernos, permultae opiniones sunt de homosexualitate. Cultus Abrahamici, inter quos praecipuus christianus catholicus saepe eam peccatum vocant.

Leges de homosexualitate

Persecutiones et poenae

Tempore medii aevi, extrema poena erat poena capitis, nempe sodomitici actus, absoluta est in Europa circa annum 1800, primo in Austria et Francia. In Bavaria anno 1813, omnes tales poenae absolutae sunt. Multis gubernationibus hoc tempore placuit poena incarcerationis.

Maxima persecutio fiebat in Germania annis 19331945 tempore regiminis factionis NSDAP. In Germania, haec leges reformabantur circa annum 1970, et poenae finiebantur anno 1994, sicut in aliis terris Europaeanis.

In Europa hodierno tempore, poenae fiunt in casibus actuum sexualium cum pueris, alioquin non.

Matrimonium aequum

Si plus cognoscere vis, vide etiam Matrimonium hominum eiusdem sexus.
Carta civitatum per leges de homosexualitate

Index nationum ubi vir viro, mulier mulieri nubere potest: Africa Australis, Argentina, Belgica, Brasilia, Britanniarum Regnum (Anglia, Cambria et Scotia), Canada, Civitates Foederatae Americae, Columbia, Dania, Finnia, Francia, Germania, Hibernia, Hispania, Islandia, Portugallia, Luxemburgum, Norvegia, Nederlandia, Nova Zelandia, Slovenia, Suecia, Uraquaria.

'Uniones civiles'

Si plus cognoscere vis, vide etiam Unio civilis.

Multae civitates quae matrimonium aequum non(dum) admittunt leges approbaverunt quae duobus hominibus eiusdem sexus permitterent vinculum legale contrahere quod eosdem effectus ac connubium vel nonnullos illorum effectus haberet.

Matrimonia Romana

Si plus cognoscere vis, vide etiam Nuptiae Romanae inter duos viros celebratae.

Eiusmodi matrimonia Romae inlicita - sed matrominium per se fuit iuris privati, non publici - imperatorum quidam pessimus vel pessimi viris nupsit vel nupserunt. Cornelius Tacitus sic nuptias Neronis descripsit:

Ipse per licita atque inlicita foedatus, nihil flagitii reliquerat quo corruptior ageret, nisi paucos post dies uni ex illo contaminatorum grege (nomen Pythagorae fuit) in modum sollemnium coniugiorum denupsisset. Inditum imperatori flammeum, visi auspices, dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique spectata quae etiam in femina nox operit."
(Annales, XV, 37)

Festive et eleganter Martialis:

Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro
hac qua lege viro nubere virgo solet.
Praeluxere faces, velarunt flammea vultus,
nec tua defuerunt verba, Talasse, tibi.
Dos etiam dicta est. Nondum tibi, Roma, videtur
hoc satis? Exspectas numquid ut et pariat?
Martialis, XII, 42)

Notae

  1. "Homosexualitas", vb. adiect. "homosexualis": epistula pastoralis "Homosexualitatis problema," passim
  2. De vocabulo, vide adiectivum homophylophilus in: Stephania Berard, Capti, Vasingtoniae, anno 2011 (pag. 301 apud Google Books).
  3. "Sexual Orientation, Homosexuality,and Bisexuality", APAHelpCenter.org .
  4. "Case No. S147999 in the Supreme Court of the State of California, In re Marriage Cases Judicial Council Coordination Proceeding No. 4365(. . .) - APA California Amicus Brief - As Filed" (PDF) .
  5. The Free Library.
  6. The Free Library.
  7. Science Daily.
  8. The Free Library.
  9. Exempli gratia, in catechismo Catholico adhibetur: "Homosexualitas relationes designat inter viros vel mulieres qui sexualem experiuntur allectationem exclusive vel praevalenter erga eiusdem sexus personas."—Catechismus Catholicae Ecclesiae, 6.2, §2358.[1].
  10. "Lesbiana" proprie est adiectivum mulierem homosexualem designans, sed adiectivo quod ad conceptum abstractum refert "lesbicus" praeferatur.
  11. Priapea, 68, 8: pediconum mentula merdalea est.
  12. 12.0 12.1 1 Cor 6:10 et 1 Tim 1:10.
  13. vide hic in thesauro linguae francogallicae [2]
  14. "Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit haec" (Deuteronomii 22:5).
  15. Neograece "διφυλοφιλία" hic et hic. Verbum Graecum a Vicipaediano in sermonem Latinum conversum est. Extra Vicipaediam huius locutionis Latinae testificatio vix inveniri potest.
  16. Neograece "παμφυλοφιλία" hic. Verbum Graecum a Vicipaediano in sermonem Latinum conversum est. Extra Vicipaediam huius locutionis Latinae testificatio vix inveniri potest.
  17. Cum adiectiva bisexualis ac pansexualis et hominibus et conceptibus conveniant, "diphylophilus" et "pamphylophilus" proprie adiectiva homines designantes sunt et adiectiva conceptus abstractos designantes "diphylophilicus" et "pamphylophilicus".
  18. Nota bene sexualem non idem esse ac venereum: spectat ad sexus marem et feminum.

Bibliographia

  • Aldrich, Robert, et Garry Wotherspoon. 2002. Who’s Who in Contemporary Gay and Lesbian History: From World War II to the Present Day. Secunda editio. Londinii: Routledge.
  • Bergonzi, Bernardus. 1977. Gerard Manley Hopkins. Novum Eboracum: Collier.
  • Boswell, John. 1980. Christianity, Social Tolerance, and Homosexuality: Gay People in Western Europe from the Beginning of the Christian Era to the Fourteenth Century. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-06710-6. Editio chartā ligata: mense Novembri 2005, ISBN 0-226-06711-4.
  • Edward Carpenter, The Intermediate Sex: A Study of Some Transitional Types of Men and Women [6], 1908
  • Cawthorne, Nigel. 2004. Sex Lives of the Popes. Secunda editio. Londinii: Prion.
  • Dall’Orto, Giovanni. 1990. “Della Casa, Giovanni." In Encyclopedia of Homosexuality, a Wayne R. Dynes edita, volumine 1, pagina 306. Novi Eboraci: Garland Publishing.
  • Davidson, James. 2007. Also Seen: The Greeks and Greek Love: A Radical Reappraisal of Homosexuality in Ancient Greece. Londini: Weidenfeld and Nicolson. ISBN 0-297-81997-6.
  • Dynes, Wayne R. 1990. "Papacy." In Encyclopedia of Homosexuality, a Wayne R. Dynes edita, volumine 2, paginis 943–944. Novi Eboraci: Garland Publishing.
  • Kelly, J. N. D., ed. 1988. The Oxford Dictionary of Popes. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Knobel, Paul. Encyclopedia of Male Homosexual Poetry and its Recaption History (2005) Surveys gay Latin poetry to 1927.
  • Wallace, William E. 2000. Michelangelo: The Complete Painting, Sculpture, Architecture.

Nexus interni

Nexus externi