LIMSwiki
Index
Palaestra (Graece παλαίστρα < πάλη 'luctamen') antiquitate fuit spatium ad luctamina exercenda circumdatum, ubi pugilati sive pygmae (πυγμή) exercebatur. Una cum dromo, palaestra gymnasium Graecum efficiebat.
Saeculo sexto a.C.n., palaestra fuit locus ad milites exercendss, quod gymnasia Athenis vel Sicyone attestantur.[1]
Saeculo quinto a.C.n., palaestra ad humaniora docenda adhibebatur, qua et corpus et animus instruerentur. In aedificium magnificum mutata est: aula magna columnis circumdata (peristylium), variis conclavibus adnexis, quorum Vitruvius sequentia sic enumerat.[2]
- ephebeum: Locus (initio epheborum), ubi vestimenta mutata sive deposita sunt; etiam Apodyterium.
- conisterium: Locus exercitationibus luctatorum destinatus, "area pulveris" (a verbo Graeco κόνις, "pulvis" deductum).
- coryceum: Locus exercitationibus pugilum destinatus, a verbo Graeco corycus (κώρυκος), magnus saccus e corio factus granis fici, farina arenaque completus, qui ad vires augendas adhibitus est.
- sphaeristerium: Locus pilis exercendis destinatus (a verbo Graeco σφαῖρα deductum).
- elaeothesium (Graece: ελαιοθέσιον): Conclave ad frictionem ac unctionem destinatum, etiam: alipterium (Graece: ἀλειπτήριον; a verbo ἄλειμμα, "unguentum", deductum).
Praeterea erant varia balinea (lutra).
Palaestrae huius modi sunt Pompeion Athenarum et illae Epidauri, Olympiae, Priene et Deli sitae. Initio magis in margine urbium collocatae postea etiam mediis in urbibus aedificatae sunt (ut puta Corinthi, Pergami et Mileti), postquam publice institutae sunt. Apodyteria et balinea pecunia publica sustenta sunt, tamen palaestrae nobilitati reservatae erant.[3]
Romani denique palaestram inter varias thermarum partes inseruerunt. Pompeiis exempli gratia erant plures palaestrae, inter quas Magna Palaestra aut palaestra in Thermis Stabianis.
Deus palaestrae erat Hermes, qui ibi etiam diebus festis cultus est (Hermaea).[4]
Bibliographia
- Jean Delorme: Gymnasion. Étude sur les monuments consacrés a l'éducation en Grèce. Bibliothèque des Écoles Françaises d'Athènes et de Rome Bd. 196. de Boccard, Parisiis 1960.
- Almut von Gladiß: Palaistra. In: Der Kleine Pauly (KlP). Vol. 4, Stuttgardiae 1972, Col. 417–418.
- Stephen Lloyd Glass: Palaistra and gymnasium in Greek architecture. Pennsylvania 1968
- Christoph Höcker: Metzler Lexikon antiker Architektur. 2. Ed. Metzler, Stuttgardiae 2008, ISBN 978-3-476-02294-3. p. 183
- William Smith: A Dictionary of Greek and Roman Antiquities. John Murray, Londinii 1875. p. 849. In interrete: [2] (Lacus,Curtius, Anglice)
- Willy Zschietzschmann: Wettkampf- und Übungsstätten in Griechenland. Vol. 2: Palästra - Gymnasion. Beiträge zur Lehre und Forschung der Leibeserziehung Vol. 8. Hofmann, Schorndorf 1961
Notae
Nexus externi
- Vitruvius de architectura 5,11 - Perseus Project (Anglice et Latine)