LIMSwiki

Nexus recensere
Columna Traiana narrationem pictam continet.

Narratio picta[citatio desiderata] vel fabula nubeculata[1] est modus historiae imaginibus narrandae, vel cum verbis vel sine verbis. Libri nubeculati, mythistoriae graphicae, mangae sunt narrationes pictae.

Historia

Imagines animalium e cavernis Lascaux: narrantne fabulam?
Liber Mayensis, "codex Matritensis" vel "Tro-Cortesianus" dictus, 112 paginarum, ritum Novi Anni celebrandi describit, et tabulas astrologicas continet.
Tapete Baiocense: Hic trahunt naves ad mare.
Fenestra ecclesiae Ioannae de Arc, Rothomagi, saeculo XX facta, crucifictionem Christi narrat

Homines semper imagines fecerunt, quae saepe historiae narrabant. Forsitan etiam imagines cavernarum Lascaux historiam de animalibus vel de venationibus narrant. Populus Maia historias sequentibus imaginum pictarum narrabant; tres libri iam exstant. Apud Romanos, Columna Traiana est clarissima narratio picta. Tapete Baiocense, saeculo undecimo p.C.n facta, pugnam inter Normannos et Anglos narrat. In tapete autem sunt non modo imagines sed etiam verba, sicut in libro nubeculato hodierno. Medio Aevo, fenestrae ecclesiarum fuerunt narrationes pictae in usu laicorum.

Saeculo 18, Gulielmus Hogarth seriem picturarum edidit cuius titulus est A Rake's Progress.[2] Octo imagines fabulam adulescentis profligati narrabant. Possumus dicere versionem in chalcographia harum imaginum primam narrationem pictam modernam esse. Usque ad saeculum undevicesimum pictores tales parvas series fecerunt sed nondum magnas narrationes faciebant. Medio saeculo 19, diarii imagines ediderunt, vel singulas vel in parvis seriebus, et comicas et satiricas, quae primi grylli fuerunt.[3] Inter gryllos primos sunt Max et Moritz (quem creavit Gulielmus Busch), Katzenjammer Kids (Rudolphus Dirks), The Yellow Kid (R. F. Outcault).

Saeculo 20 paruerunt primi libri nubeculati, pro pueris (et aliquando pro puellis), ut Tintin (quem creavit Hergé). In Iaponia genus librorum nubeculatorum manga nomine post bellum mundanum secundum incipit. Saeculo XX exeunte libri longiores, non solum comici sed severi, narrationes pictas continuerunt: nomen "mythistoria graphica" eos describit, quamquam non omnes sunt mythistoriae. Inter hos magni momenti sunt Maus: A Survivor's Tale ab Art Spiegelman scriptus et Persépolis, a Marjane Satrapi scriptus.

Notae

  1. Cf.fabula nubeculata” apud Deraedt, Franciscam, et Licoppe, Gaium (2002). Calepinus Novus. Vocabularium linguae Latinae hodiernum. Latino–Francogallicum. Bruxellis: Fundatio Melissa et Museum Domūs Erasmianae. p. 47. ISBN 9782872900183 [PDF].
  2. Latine fere Progressus Profligati
  3. Grylli vel picta historiola: lexicon Davidi Morgan.

Bibliographia

  • Beaty, Bart. 2012. Comics versus Art. Toronto: University of Toronto Press. ISBN 9781442643512
  • Groensteen, Thierry. 1999. Système de la bande dessinée. Lutetiae: PUF, Collection Formes sémiotiques.
  • McCloud, Scott. 1993. Understanding Comics: The Invisible Art. Novi Eboraci: Harper Perennial. ISBN 006097625X
  • Meskin, Aaron, et Roy T. Cook. 2012. The Art of Comics: A Philosophical Approach. Chichester: Wiley-Blackwell. ISBN 9781444334647
  • Peeters, Benoît. 2003. Lire la bande dessinée. Lutetiae: Flammarion, Collection Champs Flammarion.
  • Satrapi, Marjane. 2000. Persépolis. Lutetiae: L'Association. ISBN 2844140580
  • Smith, Matthew J., et Randy Duncan. 2012. Critical Approaches to Comics: Theories and Methods. Novi Eboraci: Routledge
  • Spiegelman, Art. 1986. Maus: A Survivor's Tale. Novi Eboraci: Pantheon. ISBN 0394747232

Nexus Externi