LIMSwiki
Index
Hypnosis (a Graeco ὑπνόω 'obdormisco; dormio') est status mentis somni similis a medico vel psychologo inductus, in quo homo in hypnosin inducendus satis docilis fit, ut mandatis pareat opinionibusque suggestis oboediat. Constat in medicina psychologiaque memoriam suppressam recuperari posse hypnosi, quae etiam hominem malis moribus addictum a toxicomania sicut fumatione dedocet, nec non conturbationes aliasque anxietates curat doloremque reducit.
Inter animalia vero etiam evenit, ut serpentes hypnosi aves irretiant.
Bibliographia
- Barber, T. X. (1969) Hypnosis: A Scientific Approach. Van Nostrand Reinhold.
- Gauld, A. (1992) A history of hypnotism. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- Kossak, Hans-Christian (1989) Hypnose. Ein Lehrbuch. Psychologie-Verlags-Union.
- Roustang, François (1994) Qu'est-ce que l'hypnose? Les Éditions de Minuit.