LIMSpec Wiki
Index
Pax est status tranquillitatis et requietis, contra discordiam belli, quem multi homines desiderant.
Ad pacem mundi post primum bellum mundanum servandam Societas Civitatum constituta est; deinde Pactio Briand-Kellogg decreta est. At post secundum bellum mundanum cum maxima calamitate, Consociatio Nationum condita est apud Chartam Consociationis Nationum.
Historia
Imperium Romanum
Apud Romanos, bellum status naturalis fuit; necesse pro pace erat pactum declarare. Signum pacis fuit templi dei Iani porta clausa. Silius Italicus in Punica dixit, "pax optima rerum, quas homini novisse datum est: pax una triumphis innumeris potior."[1]
Elenchus pacis definitionum, a Varrone compilatum, in libro XIX Civitatis Dei ab Augustino scriptum apparet,? fortasse cum additamento Christiano:
- Pax itaque corporis est ordinata temperatura partium,
- pax animae inrationalis ordinata requies appetitionum,
- pax animae rationalis ordinata cognitionis actionisque consensio,
- pax corporis et animae ordinata uita et salus animantis,
- pax hominis mortalis et Dei ordinata in fide sub aeterna lege oboedientia,
- pax hominum ordinata concordia,
- pax domus ordinata imperandi atque oboediendi concordia cohabitantium,
- pax ciuitatis ordinata imperandi atque oboediendi concordia ciuium,
- pax caelestis ciuitatis ordinatissima et concordissima societas fruendi Deo et inuicem in Deo,
- pax omnium rerum tranquillitas ordinis.
In Christianismo
Biblia Sacra pacem mille annorum Iesu Christi rege praedicere ab aliquot Christanis putantur.
In philosophia
Benedictus de Spinoza pacem in suo Tractato politico definivit "enim non belli privatio"[2] ad ius naturale vel iura humana.
Nexus interni
Notae
- ↑ Silius Italicus, Punica, Liber XI 592.
- ↑ Benedictus de Spinoza, Tractatus politicus Liber V sectio 4.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad pacem spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad pacem spectant. |
- Ioannes Paulus Bauer Latine de pace scripsit.
- Carnegie Endowment for International Peace.
- "Lemonade a la Carnegie" apud carnegiecouncil.org.
- "Research Guide on Peace by the United Nations Library at Geneva."
- PeaceWiki.
- "Peace Monuments around the World."
- "Working Group on Peace and Development" apud frient.de.
- "Answers to: 'How do we achieve world peace?'"
- "World Alliance of Religions Peace Summit."