LIMSpec Wiki
Index
Humanismus est philosophia renascentiae quae in primis ad hominem singularem spectat, ad eius valores et dignitatem spectat. Principia huius philosophiae sunt tolerantia, libertas sentiendi qui valores societatem hominum temperent. Qui humanismum sequuntur humanistae appellantur.
Humanistae antiquitatem magni aestimabant. Eius mores, leges, et cetera usurpare volebant. Multi humanistae Latine scribebant et loquebantur. Latinitatem classicam restituebant. Nomina seu personarum seu geographica ex linguis vulgaribus in Latinum vel Graecum convertebant. Populorum et terrarum origines antiquos invenire conabantur.[1]
Humanismus etiam origo facta est humanitariarismi et humanitarii belli iuris.
Humanistae
- Ioannes Picus Mirandula, qui anno 1486 opus suum Oratio de hominis dignitate[2] quasi progenitor humanismi scripsit.
- Johannes Rak natus in Sommerfeld, appellatus Iohannes Aesticampianus
- Philippus Schwarzerd, appellatus Philippus Melanchthon
- Desiderius Erasmus, qui nomine sermone patrio numquam usus est
Nexus interni
- Ad fontes
- Aevum Illuminationis
- Artes humaniores
- Atheismus
- Humanismus saecularis
- Humanismus transcendentalis
- Humanitarianismus
- Humanitarium belli ius
- Humanitas
- Motus ethicus
- Naturalismus humanisticus
- Non nobis solum
- Psychologia humanistica
- Renascentia litterarum
- Ubuntu (philosophia)
- Unio internationalis humanista et ethica
Notae
- ↑ Tomasz Kamusella, The Dynamics of the Policies of Ethnic Cleansing in Silesia in the Nineteenth and Twentieth Centuries (Budapest: Open Society Institute, Center for Publishing Development, Electronic Publishing Program, 1999. (Anglice)
- ↑ "Horum dictorum rationem cogitanti mihi non satis illa faciebant, quae multa de humanae naturae praestantia afferuntur a multis: esse hominem creaturarum internuntium, superis familiarem, regem inferiorum; sensuum perspicacia, rationis indagine, intelligentiae lumine, naturae interpretem; stabilis [a]evi et fluxi temporis interstitium, et (quod Persae dicunt) mundi copulam, immo hymeneum, ab angelis, teste Davide, paulo deminutum" (2,3)
NBibliographia
- Celenza, Christopher S., et Kenneth Gouvens, eds. 2006. Humanism and Creativity in the Renaissance. Lugduni Batavorum. ISBN 90-04-14907-4.
- Davies, Tony. 1997. Humanism The New Critical Idiom. Series a John Drakakis edita. Routledge. ISBN 0-415-11052-1.