LIMSpec Wiki
Index
Eurasia est commentarius periodicus geopoliticus Italianus, anno 2004 conditus. Domus editoria Parmensis "sub signo Vertragi" (Italiane Edizioni all'insegna del Veltro) emittit, Claudio Mutti moderante.
Ratio
Eurasia sibi propositum esse declarat "investigationem ac scientiam geopoliticam apud doctos viros totius mundi fovere et efferre, praeterea viros civiles, doctos, milites, susceptores et diurnarios de quaestionibus Eurasiaticis admonere". Hic commentarius enim non modo de necessitudinibus internationalibus tractat, verum etiam agit ut "magnum momentum spiritualis unitatis Eurasiaticae agnoscatur", quamquam se "ad ullam peculiarem doctrinae rationem" inclinare negat.
Eurasia autem publicatura est "studia pertinentia ad geo-oeconomiam, quae est nova disciplina a geopolitica diversa, ut noscitari possint cum rationes civitatum potentiorum et virium oeconomicarum, tum facultates, quae infirmioribus civitatibus praebentur; neque deerunt inquisitiones ac studia de securitate iuxta principia geostrategica".
Scriptores assidui et temporarii
In paginis Eurasiae assidue scribunt Yvo Bataille, Lucas Bionda, Aldo Braccio, Henricus Galoppini, Alexander Lattanzio, Ernesto Sultanov et Stephanus Vernole; initio scripsit etiam Carolus Terracciano, qui postea vita est functus. Maxima autem pars commentationum scriptoribus temporariis debetur. Ex assiduis scriptoribus Iohannes Armillotta, Albertus Buela Lamas, Cosimus Carpentier de Gourdon, F. Guilielmus Engdahl, Vagif A. Gusejnov, Fabius Mini, Constantius Preve et Susanna Scheidt commemorantur. Praeterea scripserunt vel percontati sunt Sergius N. Baburin, Vishnu Bhagwat, Maximus Campanini, Aluredus Canavero, Francus Cardini, Noam Chomsky, Michael Chossudovsky, Stephania Craxi, Victorius Craxi, Ali Daghmoush, Alanus De Benoist, Henricus De Grossouvre, Alexander Dughin, Vladimirus I. Jakunin, Iohannes Francus La Grassa, Albertus Mariantoni, Khaled Mashaal, Thierry Meyssan, Sergius Romano, Vinod Saighal, Israel Shamir, Webster Griffin Tarpley, Gennadius Zjuganov et Daniel Zolo.
Structura
In omni ephemeride, quae ex 250 paginis constat, quinque partes sunt. Moderatoris primae commentationi succedit capitulus "De continentibus", qui varia argumenta tractat; in sequenti "Chartarum fasciculo" opuscula de peculiari quaestione constituta continentur; postremo percontationes et recensiones inveniuntur. Multa alia opuscula plerumque breviora - vel ipsa scripta auctorum vel ex aliis linguis conversa vel ex interrete deprompta; in Eurasiae situ interretiali publicantur. In eodem situ exsistunt commentarii appendices, quae "Relationes Eurasiae" inscribuntur.
Ephemerides editae
Duodeviginti ephemerides adhuc publicatae sunt. 2004: Turcia; 2005: Orbis moslemicus, Foederatio Russica et finitimi sui, Mediterranea regio; 2006: Sinae, India, Asia nova, Geopolitica et migrationes; 2007: Inter duas Uniones, Inter Russiam et Mare Mediterraneum, America Indiolatina, Geopolitica et ius gentium; 2008: Irania, Tempus continentium, America Indiolatina in systemate internationali; 2009: Civitates Foederis Atlantici Septentrionalis, Palaestina, Africa.
Scholae et acroases
Acroases "Eurasiae" habentur ubicumque locorum Italiae; ex anno 2008 in cursus annuos distribuuntur, qui "Scholae Eurasiae" inscribuntur.