LIMSpec Wiki
Index
Aestas (-atis, f.) est una ex quattuor temporibus anni, inter ver et autumnum.
Aestates sunt tempora magni caloris. Plantae celeriter crescunt, flores in coloribus variis florent, frumentum metitur.
Pueri aestate delectantur, quia in lacubus atque fluminibus natare possunt et ferias diuturnas habent.
Astronomia
In astronomia, incipit aestas cum solstitio aestatis, id est:
- in hemisphaerio septemtrionali die 21 Iunii
- in hemisphaerio australi die 21 aut 22 Decembris
Status caeli
Aestas cum temperaturis altis et calidis sociata est.
Effectus temperaturae altae in corpus humanum
Temperaturae calidae symptomata in organismum perficere solent, imprimis dehydratione (exsiccosi):
- Vertigo et fatigatio, interdum cum perturbatione cogitationum
- Tensio sanguinea minuta
- Mala rhythmi cardialis
- Crampi musculorum, usque ad convulsiones cerebrales
- Nonnumquam hyperventilatio, in parte cum alcalosi respiratoria.
Nexus interni
|