IHE Wiki
Index
Leo (-onis, m.), binomine Panthera leo, est carnivorum familiae Felidarum.
Vitae societas
Mas, a flavis notus crinibus qui in annos fuscant, pondus habet quod 225 chiliogrammata contingere potest. Femina autem est multo minor, quae habet pondus 150 kg. In natura, per decem ad quattuordecim annos vivunt, at ad viginti annos captivi. Leones carnem edunt; sunt praedatores qui in parvis familiis vivunt, includentibus? quindecim ferias.? Familia in feminis eiusdem gentis, catulis amborum sexuum, et unus mas alterius gentis qui concubit cum feminis adultis consistit.
Ambo mares feminaeque catervam in insitos? defendunt. Mares mares extraneos reiciunt, extraneas autem feminas accipiunt. Mares maturi a caterva expelluntur. Cum coniurati mares vincunt excluduntque alios mares, victores saepe occidunt pusillos etiamsi eos nutriant.
Leones per maiorem diei partem requiescunt. Contingunt alios leones ut socii sint. Praecipue in media Africa et India endemici sunt.
Cibus
Cibus leonis varia comprehendit animalia herbivora, parva mediave magnave statura. Praedae praelatae sunt gazellae, quoniam vix possunt deiicere animalia statura uri? negri.? Feminae solent venari, absconditae in finis herbis savannae. Leones ad flumina convivunt. Quamquam feminae in caterva plerumque venari traduntur, nunc autem satis constat mares plus quam opinione venatores esse. Mares primum edunt, postea feminae, tandem catuli.
Nexus interni
Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad leonem spectant. |