Clinfowiki
Index
Locus: 12°3′36″S 77°2′15″W
Numerus incolarum: 9 943 800
Zona horaria: UTC-5
Gestio
Procuratio superior: Lima province
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Lima[1] est urbs principalis et caput rei publicae Peruvianae, atque olim fuit sedes subregni Peruviae. In provincia eiusdem nominis praeest, et media urbs, commerciale,? et vectorium totius regionis stat. Inter valles fluminum Chillon, Rimac, et Lurin, in litore deserto iuxta sinum Oceani Pacifici sita est, ubi Callao, portus urbanus, patet.
A Francisco Pizarro, Hispanico victore, condita, Lima Urbs Regum cognita est. Plus quam trecentos annos erat gravissima atque opulentissima metropolis totius Americae Australis; nunc autem, quattuor saeculis a fundamento suo praeteritis, tenuis umbra vel maestum reliquum gloriae prioris splendorisque gravatur. Prope tertia pars populi Peruviae in urbe habitat.
Origo nominis
Ut diximus supra, Lima a Francisco Pizarro victore die lunae 18 Ianuarii 1535, Carolo I & V imperante, condita est, nomine Urbs Regum, cum situs in Epiphania Domini electus esset. Vocabulum tamen Lima, primitiva regionis appellatio, perstitit; unde autem appellatio ignotum est. Alii a lima-limaq, vocabulo Aymara quod flos flavus significat, alii a vocabulo Quechua rimaq quod loquens significat putant. In vetustis vero tabulis vel chartis geographicis, duo nomina unum iuxta alterum scripta sunt.
Historia
Lima fuit sedes subregni vel vicariatus Hispanicus Peruviae (Viceregnum Peruvianum), quod tempore colonico (a medio millesimo quingentesimo saeculo ad fines mellesimi octingentesimi) omnes paene res mancipi in America Meridionali complexum est. Urbs vero nulla in tota America praeter Hispaniolam Novam (hodie Mexico D. F.) ei fuit par.
Flagello terrae motus locus saepe vexatur. Die 28 Octobris 1746, Urbs Regum terraemotu calamitose rupta est. Secundum narrationes publicas ex sexaginta milia habitantibus MCXLI Limae mortui sunt, et in portu Callao ex quattuor milia tantum MM salvi erant. Quinque praeterea et viginti ex tribus milibus in centum quinquaginta vicis distributis aedes tantum mansere. Nihil in portu, nisi vestigia, rudus et harena ubique, et dimidiam post horam crudelis maris fluctus altitudine septendecim metra in populum hoc demergendum irrupit, et deinde omnia quibus occurrit detraxit rursus in mare.
Reverendus Petrus Lozanus S.I. reverendo Brunoni Morali tanta de clade has litteras scripsit: "Ad perfectionem ulli urbi in hoc Novo Mundo possibilem pervenerat, aedificationum sumptu, mundis quae vias bene ornatas decorabant domibus, lepidis fontibus, templorum elevatione, fabricatione claustrorum qui sine dubio cum optimis huius generis in mundo constructionibus contendere potuerunt, eheu, totus ille prospectus annorum cura multorum et labor, temporis puncto in pulverem redactus est."
Quadraginta subreges vel vicarii regales (Vicereges) Limae et Peruviae praefuere. Subregnum vel Vicariatus ab imperatore Carolo I & V creatum est Barcinoni (Lingua Hispanica: Barcelona) die lunae 20 Novembris 1542. Fuit primus vicarius Blasco Núñez Vela. Tempore Vicariatus Urbs Regum sumptuoso splendore fruita est, et Ter Coronata appellabatur, quia lorica vel signum civitatis Limae singulari regis indulto tres coronas continet, et elogium "Hoc signum vere regum est." At sine dubio divitiis, sumptu, et urbanitate Ter Coronata quoque fuit. Exempli gratia, via ad vicariorum palatium a portis moenium stratum erat argento. Splendoris fama oculos omnium in se convertit, praecipue praedonum. Inter istos fuit Franciscus Drake, eoque minante moenia alta exstructa sunt.
Inter vicarios clarissimus fuit Manuel Amát y Juniet, qui illustrissimae eo tempore Limae mimae nomine Micaela Villegas stuprum inferebat. Magnum civitati opprobrium erat. Ille regnavit ab anno millesimo septingentessimo sexagesimo primo usque ad septuagesimum sextum cum a rege Carolo III in Hispaniam revocatus sit. Limam fabricis multis exornavit, inter quas Via Descalceatorum et Semita Aquarum exstant. Hae deliciis suis Micaelae exstructa sunt. Via “Descalceatorum” appellata cum prope conventum Carmelitanum esset, pluribus marmoreis statuis olim ornata, nunc paenitenda his spoliata. Semita Aquarum mirabilibus fontibus fruita tunc est, hodie tamen deserta. Vicarius Amát Micaelam perricholi appellare solebat, et hoc vocabulo temporibus nostris ea nominatur. Vulgo putatur illum velle vocabulo perricholi voce Cataloniae Perra Chola dicere, quod Barbara Scortum in lingua Hispanica significat. At hoc mendacium a detractoribus factum est. Lingua vere Gallorum perrichole cara possessio vel deliciae meae dicit. Micaela Villegas etiam fuit clarissima in Europa, atque magnum apud plures potuit, exempli gratia opera comica a Iacobo Offenbach condita est nomine La Perrichole.
In re publica
Primis currentibus? annis saeculi millesimi nongentesimi plures regiones Vicariatui subjectae novas res optaverunt et secessae sunt. Sic Lima paulatim degeneravit et priorem potestatem et famam numquam posthac adepta erit. Ultimus Vicarius Regalis Ioseph de la Serna e Hinojosa Simoni Bolivar regnum prodidit post proelium Ayacuchense, die Iovis 9 Decembris 1824. Urbs iam non Regum, Lima ut sedes subregni et caput urbanum in America Meridionalis periit.
Paulo post, 1835, Carolus Darvinius Limam aderat, et argumentum diarii eius demonstrat quam celerrime et infime Lima post subregni abolitionem cecidit. "Nullus status reipublicae in America Meridionalis usque a libertatis declaratione plus effrenatae licentiae vel anarches passus est quam Peruvia. Eo tempore quo aderamus quattuor principes in armis pro rei publicae dominatu contendebant. Si unus ex eis paulisper excelluit, ceteri in eum coallescebant, at simulatque vicerunt inimici fiebant. Quodam die, anniversarius erat Declarationis Libertatis, et Missa solemniter celebrabatur praeside reipublicae comitante. Cum Te Deum cantabatur, pro vexillis Peruviae, cohortes comitantes vexilla nigra cum imago Mortis panderunt! Qualis res publica est cum talis prospectus in tali momento ordinari potest? . . . Lima iam putride tabescit. Viae parte maiori pavimenti carent, et sordis cumuli ubique sunt, ubi aves ferae pro pullis domesticis cadaverinas decerpunt. Pleraque aedium planities superiores habent, trabibus dealbatis ob terraemotus confectae, sed nonnullae domus antiquae, quibus plures familiae nunc utuntur, immensae sunt, et alicubi cubiculorum numero cum magnificis contendere possunt. Lima, Urbs Regum, sine dubio civitas splendida olim fuit. Admirabilis ecclesiarum multitudo etiam nunc praebet singularem atque insignem leporem, praecipue cum urbs a longe videtur."
Dioeceses Limae
Dioceses Limae hodie sunt:
- Lima
- Dioecesis Ancon
- Dioecesis Ate
- Dioecesis Barrancum
- Dioecesis Bregna
- Dioecesis Carabaillum
- Dioecesis Chaclacaium
- Dioecesis Chorrillos
- Dioecesis Cieneguilla
- Dioecesis Comas
- Dioecesis Augustinus
- Dioecesis Independentia
- Dioecesis Iesus Maria
- Dioecesis La Molina
- Dioecesis Victoria
- Dioecesis Lince
- Dioecesis Olivae
- Dioecesis Luriganchi
- Dioecesis Lurín
- Dioecesis Magdalena Maris
- Dioecesis Miraflores
- Dioecesis Populus Liber
- Dioecesis Pachacamac
- Dioecesis Pucusana
- Dioecesis Pons Lapidis
- Dioecesis Apex Pulchrum
- Dioecesis Apex Nigrum
- Dioecesis Rímac
- Dioecesis Sanctus Bartolus
- Dioecesis Sanctus Borja
- Dioecesis Sanctus Isidorus
- Dioecesis Sanctus Iohannes Luriganchi
- Dioecesis Sanctus Iohannes Mirafloris
- Dioecesis Sanctus Ludovicus
- Dioecesis Sanctus Martinus Porrensis
- Dioecesis Sanctus Michael
- Dioecesis Sancta Anita
- Dioecesis Sancta Maria Maris
- Dioecesis Sancta Rosa
- Dioecesis Sanctus Iacobus Surci
- Dioecesis Surquillium
- Dioecesis Villa Salvator
- Dioecesis Villa Maria Triumphus
Lima societatem cum his urbibus colit:
- Augustinia in Texia, Civitates Foederatae Americae
- Brixino in Cleveland, Civitates Foederatae Americae
- Burdigala in Francia
- Pecinum in Sina
- Matritum in Hispania
Notae
- ↑ "Lima", vb. adiect. "Limanus": Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Vide "Archidioecesis Limana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
Bibliographia
- Collyns, Dan. 2017. Lima's time bomb: how mudslides threaten the world's great 'self-built' city. The Guardian, 20 Iunii.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Limam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 12°3′36″S 77°2′15″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Barquisimeto • Barranquilla • Belem de Para • Bogota • Bonus Aër • Brasiliopolis • Cali • Campinae • Caracae • Corduba • Curitiba • Fortalexia • Goiânia • Guaiaquilum • Guarulia • Lima • Manaus • Maracaibum • Medellium • Partido La Matanza • Paulopolis • Pernambucum • Portus Alacer • Quitum • São Gonçalo • São Luís • Urbs Belli Horizontis • Urbs Fluminensis • Urbs Montis Videi • Urbs Sanctae Crucis de Sierra • Urbs Sancti Iacobi • Urbs Sancti Salvatoris in Brasilia • Valentia
Ordine alphabetico enumeratae: Urbs Assumptionis • Bogota • Bonus Aër • Brasiliopolis • Caracae • Georgiopolis • Lima • Paramaribo • Quitum • urbs Sancti Iacobi • Sucre • urbs Montis Videi
Sub civitatum nominibus annexae: Aequatoria • Argentina • Bolivia • Brasilia • Chilia • Columbia • Guiana • Paraquaria • Peruvia • Surinamia • Uraquaria • Venetiola