Clinfowiki

Wikidata Aspasia
Res apud Vicidata repertae:
Aspasia: imago
Aspasia: imago
Nativitas: 470 a.C.n.; Miletus
Obitus: 400 a.C.n.; Athenae

Familia

Coniunx: Pericles, Lysicles
Proles: Pericles the Younger
Effigies in museo Vaticano

Aspasia (Graece Ἀσπασία, c. 470 a.C.n.[1][2]–c. 400 a.C.n.,[1][3]) fuit amatrix Periclis,[4] quae, Mileti in colonia Graeca nata, filium cum Pericle habuit, qui strategus paene quotannis fiebat ac velut dux populi Atheniensis habebatur. Pericle autem mortuo, amatrix Lysiclis fuisse putatur.

De femina docta

Unus e Socratis discipulis Aeschines dialogum Aspasia inscriptum et hodie deperditum composuitː nam et Socratem Aspasiam convenisse constat[5]. Cum Xenophonte Aspasiam disputationem philosophicam habentem ostendebat. In dialogo Platonico servato et Menexeno inscripto Socrates Aspasiam suam rhetoricae magistram appellat[6] atque orationem funebrem refert quam illi feminae tribuit. Simul addit orationem quam Pericles in honorem militum primo anno belli Peloponnesiaci occisorum apud populum habuit et Thucydides eam rescriptam Historiis suis inseruit, illam igitur praeclaram orationem funebrem ab Aspasia compositam esse. Nam illa femina Musarum curiosa erat atque etiam a philosophicis sermonibus non abhorrere perhibebatur.

Fontes

Plura legere si cupis

Notae

  1. 1.0 1.1 D. Nails, The People of Plato, 58-59.
  2. P. O'Grady, Aspasia of Miletus.
  3. A. E. Taylor, Plato: The Man and his Work, 41.
  4. S. Monoson, Plato's Democratic Entanglements, 195.
  5. Pericles 24.6 et 32.5. Cicero, De inventione I.51-52
  6. Carmine Pisano, "Aspasia «maestro di retorica»" in Aitia (Mètis; 13), 2015: 189-200.

Nexus externi

Nexus interni

David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. , si potes!