Trends in LIMS

Navarra Inferior in Vasconia.

Navarra Inferior (Vasconice: Nafarroa Beherea ; Francogallice: Basse-Navarre) est provincia Franciae, in pago Vasconico sita, atque pars patriae Vasconicae. Caput est urbs Sanctus Iohannes de Pede Portus. 61% incolarum Vasconica lingua loquuntur ut lingua materna.

Historia

Fuit ad saeculum XI pars ducatus Vasconiae in regno Francorum et tunc Navarra donata est regi, qui "ultra portus" (Hispanice: ultrapuertos) eam nominavit, et merindadem fecit. Anno 1512 Regnum Navarrae a copiis Hispaniae captum est, sed Navarra Inferior a parte Navarrae meridiana postea segregata est et ad saeculum XVII libera ut regnum a Francia et a Hispania discretum mansit. Rex Ludovicus XIII enim, filius Henrici III qui anno 1589 rex Franciae factus erat, Navarram et Franciam esse unum regnum anno 1620 decrevit.

Territoria Vasconica
Territoria VasconicavexillumInsigne
Iparralde seu Pagus Vasconicus:

Lapurdia Lapurdia • Navarra Inferior Navarra Inferior • Sula Sula

Hegoalde seu Vasconia Cispyrenaica:

Alava Alava • Biscaia Biscaia • Guipuzcoa Ipuscoa • Navarra Navarra