The US FDA’s proposed rule on laboratory-developed tests: Impacts on clinical laboratory testing
Index
Sith (Latinitate dare fortasse "Sithia"), sive Dominus (fem. Domina) Tenebrarius(a) Sith, est nomen Ordinis cuiusdam fictae, cuius sodales praesertim sunt adversarii principales in pellicullae Bella Stellarum et periti in parte Tenebraria Numinis et multa artibus martialis. Eorum nonnulli quondam sodales fuerunt Ordinis Iedi, ast plurimi e puerilitate doctrinas Sith subiebant. Complures Sith, cum aut fiant, qui antequam essent Jedi, aut disciplinam conficiant, nomen Darth (Anglice Dark Lord of the Sith, id est Dominus Tenebrarius Sith) accipiunt cum quodam altero identitatem significante, ut possit alter ab altero discerni. Praeclarus inter Domini Sith forsitan sit Darth Vader, ipse discipulus Imperatoris (i.e. Imperii Galactici dux) Darth Sidious.
Ut facillime a Jedis discernantur, in pelliculis Bellarum Stellarum persaepe depinguntur Sith gerentes lucigladios rubros (dum sunt Jedis, ut consentaneum est, lucigladii vel caerulei vel virides), horum color autem potest et differri nec est obligatum eos rubros esse. Exempli gratia fuit lucigladius Exar-Kunis, qui neque obtinebat nomen Darth non ruber, sed etiam caeruleus.
In antiqua aetate crebri fuerunt Sith, sed tum olim decrevit quidam Darth Bane non iam fore Ordinem amplam, sed inde duos tantum Dominos Sith et interdum vexantes Jedi Ordinem, discipulum alterum et alterum magistrum: Haec nuncupatur Regula Duorum. Consueverunt discipuli ut usitatum est magistros interficere (seu pugnantes seu dormientes), ut ipsi magistri fiant et discipulum instituant. Interdum non contigit magistri exanimatio, tum necatur discipulus et novum accipit magister.
Professio Sith
Sicut Jedi, et Sith habent professionem persuasiones et sensus declamitantem. Est verbatim:
Mendacium est pax, est tantum ardor
Ardore acquiram robur,
Robore potestatem,
Potestate victoriam,
Frangeat victoria vincula,
Liberet me Numen!
Tragoedia Darth Plagueis Sapientis
Secundum Darth Sidious, Tragoedia Darth Plagueis Sapientis est Sithiae "fabula", qui vero erat veridica historia magistri suis et quomodo Sidious necat illum.
Sidious, ipsis verbis:
Hanc fabulam non est Iedium narrativa, sed Sithiae mythus. Darth Plagueis Dominus Tenebrarius Sith erat, potentissimus sapientissimusque ut Numinis uti posset ad midichlorianes gubernandos, itaque vitam creare. Tantam scientiam Partis Tenebrarum Numinis Plagueis habebat ut etiam e morte amatos sibi salvare posset. Pars Tenebrarum via est ad multas facultates ab aliquibus monstruosas esse putatas... Et Plagueis tam potens erat, factus ut timeret ille tantummodo potentiam amittere, quod scilicet tandem fecit...
Proh dolor, Plagueis discipulum eius omnia scientia sua docuisset, iste discipulus dormientem necavit eum... Ironia fuit: alios ab mortem salvare, sed ipsum non poterat.
Nexus externi
- Pagina officialis apud Star Wars Databank
- Sith apud Wookieepaedia