The US FDA’s proposed rule on laboratory-developed tests: Impacts on clinical laboratory testing
Index
Raetia sive Rhaetia fuit provincia Romana in regionibus aquiloniis, ab Alpibus usque ad Danuvium et ab Lacu Bodamico usque ad Aenum fluvium. Sed Danuvius defendit fines provinciae solum usque ad Abusinam (Germanice: Eining), ita Vespasianus iussit limitem, qui limes Raeticus appellatur, collocari.
Expugnatio a Romanis
Drusus anno 15 a.C.n. Alpes transiit invasitque finis alienos. Eodem anno Tiberius invasit regiones occidentis et pervenit ad lacum Bodanicum et Vindelicos vicit.
Provincia sub dominatione Romana
Annis 16 ad 14 regiones in Raetiam provinciam conclusae sunt. A procuratore ex ordine equestri rectae sunt. Tempore Marci Aurelii circum annum 180 legio, scilicet legio III Italica, in Raetiam missa est. Cuius castra fuerunt Castra Regina. Quocirca provincia abhinc non iam praetoria erat sed a legato Augusti pro praetore administrabatur.
Ab quarto saeclo Raetia, quae fuit dioecesi Italicae, in Raetiam Primam (Curiensis) et Raetiam Secundam (Vindelica) divisa est. Duae partes duci subiectae sunt, nunc a singulis praesidiis recta. Casu imperii Romani anno 476, fortunae partium secatae sunt. Raetia secunda, quae Aquilonia sita est, a Marcommanis et Baiuvaris expugnata est. Copulae in Italiam secatae sunt, et lingua cultusque Romanorum abierunt. Raetia prima invicem copulas in Italiam colere potuit, ac lingua Latina et Christianismus migrationem gentium restiterunt. Postea nomen Raetia solum pro Curiensi in usu fuit.
Urbes in Raetia provincia
Urbes amplae Romanorum fuerunt: Augusta Vindelicorum, Castra Regina, Campodunum, Curia Raetorum, Foetes, Curia, Clunia, Apodiacum, Guntia.
Bibliographia
- Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
- Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
- A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
Nexus interni
Nexus externi
Achaia • Aegyptus • Africa • Alpes Cottiae • Alpes Graiae • Alpes Maritimae • Alpes Poeninae • Aquitania • Arabia Petraea • Armenia • Asia • Assyria • Baetica • Bithynia et Pontus • Britannia; inferior, superior • Cilicia • Corsica et Sardinia • Creta et Cyrene • Cyprus • Dacia; inferior, superior, Porolissensis; Tres Daciae • Dacia Aureliana • Dalmatia • Epirus • Galatia • Gallia Belgica • Gallia Cisalpina • Gallia Comata • Gallia Lugdunensis • Gallia Narbonensis • Germania Inferior • Germania Superior • Hispania Tarraconensis • Hispania Ulterior • Illyricum • Iudaea • Lusitania • Lycia et Pamphylia • Macedonia • Mauritania Caesariensis • Mauritania Tingitana • Mesopotamia • Moesia; Inferior, Superior • Noricum • Numidia • Pannonia; Inferior, Superior • Raetia • Sicilia • Syria; Coele, Phoenice • Thracia | |