The US FDA’s proposed rule on laboratory-developed tests: Impacts on clinical laboratory testing

Ecclesia Cathedralis Sancti Viti
Ecclesia Metropolitana Sancti Viti visa ex Ponte Caroli

Ecclesia cathedralis sancti Viti, seu rectior Ecclesia cathedralis sanctorum Viti, Venceslai et Adalberti (Bohemice Katedrála svatého Víta, Václava a Vojtěcha), ecclesia metropolitana archiepiscopi Pragensis est in arce Pragensi sita. Haec est maxima ecclesia Pragae.

Historia

Ecclesia sancti Viti anno 929 a duce Bohemorum sancto Venceslao tunc in forma rotunda fundata ac aedificata fuit. Rex Bohemiae Ioannes cum filio suo Carolo anno 1344 fundamenta novae maioris ecclesiae posuit et ecclesiam faciendam viro architecturae peritissimo Matthiae de Arras mandavit. Post mortem regis Ioanni atque architecti Matthiae novus rex ac Imperator Carolus IV Petrum Parlerium architectum novum fecit. Mortuo rege Venceslao IV, filio Caroli IV, opus autem semiperfectum mansit manebatque et saeculis sequentibus, quamquam nonnulli post Carolum reges opus ad finem perducere conati sunt.

Sepulturae

In eadem cathedrali ecclesia corpora sanctorum patronorum Bohemiae quiescunt, scilicet sancti Viti, sancti Venceslai, sancti Sigismundi, sancti Adalberti, sancti Ioannis Nepomuceni etc. Ducum Bohemorum et regum Bohemiae etiam corpora in hac ecclesia sunt sepulta, sicut et Imperatorum Sacri Romani Imperii ac regum Romanorum, exempli gratia imperatoris Caroli IV, regis Venceslai, eius filii, et Imperatorum Ferdinandi I, Maximiliani II atque Rudolphi II. Item et plurimarum reginarum corpora ibi sunt sepulta, sicuti et episcoporum et archiepiscoporum Pragensium (exempli gratia Ioannis Ocelli, primi bohemici cardinalis, et Sbignei Berka).[1]

Canonici clari

Notae

  1. Joannes Florian Hammerschmid: Prodomus Gloriae Pragenae etc. Vetero-Pragae 1723, p. 381.

Nexus externi