The US FDA’s proposed rule on laboratory-developed tests: Impacts on clinical laboratory testing

Nexus recensere
Wikidata Dania
Res apud Vicidata repertae:
Dania: vexillum
Dania: vexillum
Terra continens: Europa
Territoria finitima: Suecia, Norvegia, Germania
Locus: 56°0′0″N 10°0′0″E
Caput: Hafnia

Populus

Numerus: 5 827 463
Sermo publicus: lingua Danica
Zona horaria: UTC+1
Moneta: corona Danica

Commemoratio

Paean: Der er et yndigt land, Kong Christian stod ved højen mast

Sigla

ISO DK, DNK, 208; IOC DEN
Dominium interretiale: .dk
Praefixum telephonicum: +45

Tabula aut despectus

Dania: situs
Dania: situs

Dania[1] sive Danorum regnum[1] (Danice Kongeriget Danmark, Faroice Kongsríki Danmarkar; Groenlandice Kunngeqarfik Danmarki; Theodisce Königreich Dänemark) est libera civitas in Scandia et septentrionali Oceano Atlantico sita. Regnum etiam insulas Groenlandiam et Faeroas tenet, quae partim solutae sunt a terra Danorum. Terra Danorum est regni pars, quae in Scandia, Europa Septentrionali parte, sita est. Ex Danico 407 insularum archipelago et paeninsula Cimbria constat. Ponte Oresundiano terra Danorum cum Suecia coniuncta est. Dania finitima est meridie Germaniae, occidente Mari Germanico, oriente Mari Baltico. Fretum Skagerrak septemtrione Cimbriam e Norvegia separat, dum oriente, freta Codanum (Danice Kattegat), Sundicum (Danice Øresund) et Boringianum Daniam e Suecia separant.

Etymologia

Currus solis Trundholmiensis, sculptura solem equa vectum repraesentans (saeculo XIV a.C.n.).

Danici vocabuli Danmark, 'Daniam' significantis, etymologia thema amplae disputatonis est. Disceptatio praesertim praefixum Dan- attendit, utrum hoc tribum Germanicam Danos an personam historicam Danem denotet, iuxta cum exactosuffixi -mark significato. Sunt multae mentiones de gentibus Danos nuncupatas in variis Scandinaviis et Europaeis territoriis secundum aliqua Graecorum et Romanorum scripta (sicut Ptolemaei, Iordanis aut Gregorii Turonensis), quoque et secundum litteras Mediaevales (velut Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum Adami Bremensis, epos Beowulfum, Widsith et Edda).

Aliqui putant primam partem vocabuli ductam esse a voce 'terram planam' significanti, conexa Theodiscae voci Tenne 'terra tribulata'; Anglicae voci den, "cavernam" significanti; et adhuc Sanscriticae voci dhánuṣ-, "deserta" significanti. Suffixum -mark "silvam" aut "terram limitarem" designare creditur, probabiliter ad limitares Ducatus Slesvicensis silvas referens.

Historia

Saxa Iellinensia (Danice; Jellingestenen), Daniae partus testimonium putata propter inscriptionem Gormi Senis, primi Daniae regis.
Heidibia, emporium Vicingorum apud Sliasvig ad Sliam in Dania.
Dano-Norvegicae possessiones anno 1800.

Situs archaeologici antiquissimi in Dania in praesenti inventi inter annos 130 000 et 110 000 a.C.n. regrediuntur, scilicet in tempus interglaciarii Hemici. Dania denuo habitata circa e 12 500 a.C.n. fuit et agriculturalis activitatis testimonia sunt e 3900 a.C.n. Aetas aenea Scandinaviae, inter annos 1800 et 600 a.C.n., in Dania multorum tumulorum sepulcrorum aedificatione pingitur in quibus evenerunt variae inventiones, velut complura lura aenea et notus currus solaris Trundholmensis.

Per aetatem ferream Praeromanam, inter annos 500 a.C.n. et 1, aliqui greges ex hac zona oriundi versus Meridiem migrare coepere. Provinciae Romanae vicinissimae commerciales relationes cum tribubus Daniam incolentibus mansere, ut demonstrant varii Romani nummi inventi. Hac perihodo haec zona magno culturae Celticae pondere affecta est, e qua unum testimoniorum praecipuorum aheno Gundestrupensi (Danice Gundestrupkarret), ornamenta elaborato, repraesentatur.

Conventus constitutionalis Octobri 1848.
Saxeum memoriale liberationis Danicae.

Primi Dani suam sedem in Dania inter annum 1 et 400 collocaverunt. Antequam praesentium atavi advenirent, de Scandinavia venientes et linguae Protogermanicae formā locuti, maxima Cimbriae pars et insularum multae relictae sunt ab Iutis, qui iuxta cum Anglis, suam sedem in Britannia Maiore collocarent, ad formandam gentem Anglosaxonicam.

Circiter saeculo quinto, gentes Scandinaviae Daniam colonizaverunt. Ducentos annos postea, Dani Angliae occupationem coeperunt. Circa saeculum undecimum Dania Norvegiam et quamlibet Septemtrionalis Germaniae regionem cepit, et post aliquos annos adhuc totam Britanniam Maiorem cepit. Ineunte saeculo XIV, Dania versus Mare Balticum nationes extensa est, et ineunte saeculo XV totam Sueciam ceperat, sed circa annum 1523 Suecia rebellavit et libera facta est. Saeculo XVII, Dania se in Protestantismum commutavit et cum Suecia confligere coepit. Bellum finivit Suecia vincente. Post hanc cladem, Dania monarchia absoluta facta est.

Nihilominus, Norvegia facta est independens e Dania anno 1814, Napoleone victo, cum quo Fridericus VI Daniae societatem coniunxerat.

Motus nationalisticus et communisticus in Dania saeculo XIX potens factus est et, post revolutiones anni 1848, Dania monarchia constitutionalis anno 1849 facta est.

Neutrius partis per primum bellum mundanum, Dania anno 1920 magnam Slesvici et Holsatiae partem, Slesvicum Septemtrionale, denuo cepit, quod anno 1864 Borussiae et Austriae cedere debuerat, finito Bello Slesvicense Secundo.

Die 9 Aprilis 1940, Germania in Daniam invasit, cui protectoratum proposuit. Natio totum per secundum bellum mundanum occupata est, quamquam aliqui Danici resistentes pugnavere. Bello finito, Dania suam neutralitatem renuntiavit et, post defectionem instaurandae unionis defensionis Scandinaviae, se Consociationi ex pacto Atlantico Septentrionali iunxit. Adhaesio Unioni Europaeae in annum 1973 regreditur.

Geographia

Si plus cognoscere vis, vide etiam Catalogus insularum Danicarum.
Satellitalis Daniae photographema.

In Europa Septemtrionali sita, Dania e Paeninsula Cimbria (Danice Jylland ; Theodisce Jütland) et 443 nuncupatis insulis ( 1419 insulis centum metra quadrata sive 1100 pedes quadratos summatim superantibus) consistit. Quarum 72 incolas habent et inter quas maximae sunt Silandia (Danice Sjælland)) et Fionia (Danice Fyn). Insula Boringia (Danice Bornholm) reliquae nationis Oriente in Mari Baltico. Maximarum insularum multae pontibus conexae sunt; Pons Oresundianus (Danice Øresundsbroen; Suecice Öresundsbron) Silandiam cum Suecia conectit; Pons Baltici Freti Maioris (Danice Storebæltsbro) Fioniam cum Silandia conectit: et Pons Baltici Freti Minoris (Danice Lillebæltsbroen) Cimbriam cum Fionia conectit. Naves traiectoriae et aërívolae minores insulas connectunt. Maximae urbes 100 000 incolarum superantes caput Hafnia (Danice København) in Silandia, Aarhusium (Danice Århus) ac Alburgum (Danice Aalborg) in Cimbria et Othania (Danice Odense) in Fionia sunt.

Litus harenosum på Vendsysselense in Iutia Septentrionali.

Dania aream 43 094 chiliometrorum quadratorum sive 16 638.69 milium passuum quadratorum occupat. Terrestris areae magnitudo in Dania exacte affirmari nequit quia oceanus constanter erodit et materiam litori addit et propter humana aggerationis maritimae proposita ad impediendam erosionem. 68 chiliometrorum sive 41 milium passuum limitem cum Germania Meridie condividit et alioquin 7314 chiliometris ac 4545 milibus passuum aestuosis litoribus circumdatur, inclusis sinibus ac aestuariis. Nullus locus in Dania magis quam 52 chiliometra sive 32 milia passuum a litore distat. In Austroccidentali Cimbriae litore, aestus inter 1 ac 2 metra sive 3.28 ac 6.56 est, et linea aestuosa se foras ac intro per 10 chiliometra sive 6.2 milium passuum spatium movetur.

Septentrionalissimus Daniae locus promuntorium Tastris[2] (Danice; Skagen), Septemtrionalis Scavensis acta, 57º 45' 7" latitudinis Septemtrionalis est; Meridionallimus locus acumen Gedserense, Meridionalis cuspis Falstrae (Danice Falster), 54° 33' 35" latitudinis Septemtrionalis est; occidentalissimus locus Cuneus Blavandensis (Danice Blåvands Huk) 8° 4' 22" longitudinis orientalis est; et orientalissimus locus scopulus Oesterscaer (Danice Østerskær) 15° 11' 55" longitudinis orientalis, in archipelago Ertholmene ac 18 chiliometra Boreoriente a Boringia (Danice Bornholm) distans, est. Distantia ex Orienti in Occidentem 452 chiliometra sive 281 milia passuum et e Septemtrione in Meridiem 368 chiliometra sive 229 milia passuum est.

Fagus sylvatica fere passim in Dania inveniri potest.

Natio plana est cum pauca altitudine; mediam altitudinem super maris aequore 31 metrorum sive 102 pedum habens. Altissimus naturalis locus Collis Molendini (Danice Møllehøj), 170.86 metra siv 560.56 pedes altus, est. Intestinarum aquarum area 700 chiliometrorum quadratorum sive 270 milium passuum quadratorum est.

Phytogeographice, Regnum Daniae, Groenlandiam et Faeroas insulas includens, ad Regnum Boreale pertinet, quod condividitur inter Arcticam, Europam Atlanticam et Meseuropaeas Regionis Circumborealis provincias. Secundum Institutum Mundanum Naturae (Anglice World Wide Fund for Nature), metropolitanae Daniae territorium in oecoregiones duas subdividi potest; quae sunt silvae mixtae Atlanticae et silvae mixtae Balticae. Faeroae insulae pratis Borealibus Faeroarum insularum teguntur, dum Groenlandia hospitio oecoregiones tundrae Arcticae altae Groenlandicae ac tundrae Arcticae demissae Groenlandicae accipit.

Clima

Diagramma aëris Hafniae.

Dania clima temperatum habet, mitibus hiemibus, cum mediis temperaturis inter Ianuarium ac Februarium 0,0 °C sive 32,0 °F, et frigidis aestatibus, cum mediis temperaturis Augusto 15,7 °C sive 60,3 °F depictum. Dania mediam 121 dierum per annum cum praecipitatione habet, totam 712 millimetrorum per annum mediam accipiens; autumnus umidius tempus et ver siccius tempus est.

Propter Septemtrionalem Daniae collocationem, sunt magnae temporales variationes in luce diurna. Hieme dies breviores, aurorā horā 8:45 a.m. veniente ac occasu 3:45 p.m. (secundum tempus usitatum), quoque et aestate dies longiores, aurorā horā 4:30 a.m. veniente ac occasu 10:00 p.m. (secundum tempus lucem servans).

Ambitus

Dania historice progressivam positionem de conservatione oecologica cepit; anno 1971 Dania Ministerium Ambitus statuit et fuit prima natio in mundo quae leges ambitales anno 1973 implevit. Ad corruptionem ambitalem et calefactionem globalem mitigandam Gubernatio Danica internationalia foedera velut Foedus Antarcticum aut Protocollum Kyotianum de Mutatione Climatico obsignavit.

Conferentiae Consociationis Nationum de Mutatione Climatico apertio.

Hafnia oecologismi viridis nitidi motus mucro in Dania est. Praecipua ambitalium investigationum instituta Hafniae Universitas Hafniensis (Danice Københavns Universitet), Schola Negotiorum Hafniensis (Danice Handelshøjskolen i København), Laboratorium Nationale Risoënse Universitatis Technicae Danicae de Energia Durabili (Danice Risø DTU Nationallaboratoriet for Bæredygtig Energi) et Universitas Technica Danica, ad quam Risoënse pertinet, sunt. Usque ad annum 2009 Conferentiam Consociationis Nationum de Mutatione Climatico sive Coryphēn Hafniensem ducens, Universitas Hafniensis colloquium "Mutatio Climatica: Pericula Mundana, Problemata et Decisiones" habuit ubi comprehensivae actionis necessitas ad mitigandam mutationem climaticam in luce collocata est ab internationali communitate scientifica. Homines praeclari velut Raiendra K. Pachauri, Societatis PIRMC praeses; Professor Nicholaus Stern, Recensionis Sternianae auctor; et Professor Daniel Kammen emphasin posuere in bono exemplo quod Hafnia et Dania praebuerant, collocanda pecunia in puris technologiis et consequendo incremento, stabilitatis carbonii emissionibus.

Danicae gasium thermocepicorum emissiones pro producti valoris dollario maxima ex parte instabiles e 1990 fuere, visis subitis incrementis decrementisque, quamquam fuit emissorum gasium reductio pro dollario valoris addito huic mercatui. Est post alias Scandinavias civitates tales Norvegiam et Sueciam.

Civilitas

Regina Margareta II.
Palatium Christianoburgense unicum aedificium in toto orbe terrarum quod simul tres potestates; exsecutivam, legisferam et iudicialem hospitat.

Anno 1849, Regnum Daniae monarchia constitutionalis esse coepit, nova constitutione adapta. Monarcha formaliter dux civitatis, sed hoc munus magnopere caerimoniali est. Potestas exsecutiva ministris tenetur et primus minister est primus inter pares. Potestas legifera in Parlamento, Danice Folketinget nuncupato et nunquam 179 membrorum superante, collocatur. Tribunalia Danica functionaliter administrativeque ab postetatibus exsecutiva ac legisfera independentia sunt.

Praesens monarcha Margareta II est. Cuius filius Princeps Fridericus rex destinatus est.

Comitia ad Parlamentumplerumque quibusque quattuor annis habentur, sed Primus Minister comitia praematurae exhibere potest.

Relationes externae et res militares

Antiquus Russicus Praeses Demetrius Medvedev et antiquus Primus Minister Danicus Laurentius Løkke Rasmussen diurnarios congregatos docent, Aprili 2010.
Defensio Danica.
Danici milites.

Danica civilitas externa in sua identitate velut suverena natione intra Europam fundatur. Praecipua civilitatis externae attentio eius relationes aliis cum nationibus velut suverena independente natione est. Dania multo bonas relationes aliis cum nationibus habuit. Involuta est in coordinanda Occidentali assistentia civitatibus Balticis (Estoniae, Lettoniae ac Lituaniae).

Bello mundano secundo finito, Dania 200 annorum consilium neutralitatis diremit. Dania Consociationis ex Pacto Atlantico Septentrionali membrum ex eius conditionem, quod est valde populare. Fuere aliquot graves confrontationess inter Civitates Foederatas et Dania de ratione securitatis per nuncupatam aeram adnotationis (inter 1982 et 1988), ubi alternativa parlamentaria maioritas gubernationem specificas nationales positiones de quaestionibus nuclearibus ac armorum inspectionibus adoptare coegit. Bello Frigido finito, nihilominus, Dania Civitatum Foederatarum consiliorum propositis in Foedere favit.

Danicae vires armatae Defensio Danica (Danice Forsvaret) nuncupantur. Per pacem, Ministerium Defensionis (Danice Forsvarsministeriet) in Dania circa 33 000 summatim conducit. Praecipui rami militares fere 27 000 conducit: 15 460 in Regio Exercitu Danico (Danice Hæren), 5300 in Regia Classi Danica (Danice Søværnet sive Søværnet) et 6050 in Regia Classi Aëria (Danice Flyvevåbnet), omnibus tironibus inclusis.

Agentura Moderaminis Casuum Danica (Danice Beredskabsstyrelsen) 2000, inclusis tironibus, conducit et circa 4000 in inspecificarum? diaconiarum ramis sunt velut in Manu Defensionis (Danice Forsvarskommandoen), Instituto Investigatorio Defensionis Danico (Danice Forsvarets Forskningstjeneste) ac Diaconia Intellegentiae Defensivae Danica (Danice Forsvarets Efterretningstjeneste). Porro circa 55 000 ut voluntarii in Custodia Domestica (Danice Hjemmeværnet) merent.

Civitas internationali pacis servationi valde favet. Defensio Danica circa 1400 homines in internationalibus missionibus habet, exceptis permanentibus contributionibus Circulo 1 Contramensurarum Minarum NATO Permanenti (Anglice Standing NATO Mine Countermeasures Group 1). Tres maximae contributiones in Afgania (ISAF), Campo Merlino (KFOR) et Libano (UNFIL) sunt. Inter 2003 et 2007, propemodum 450 milites Danici in Iraco fuere.

Dania hodie activum externum programma persequitur ubi iura humana, democratia et alii supremi valores active propugnari debent. Recentibus annis, vox Groenlandiae et Faerois insulis in externorum programmatorum rebus de piscatu, captura balaenarum ac geopoliticis curis praestatur.

Divisiones administrativae

Dania Meridiana, colore rufo
Iutia Media, colore chloro
Iutia Septentrionalis, colore caeruleo
Regio Capitis, colore rubro
Regio Silandiae, colore viride.

Dania ipsa in regiones (Danice regioner) quinque et communia (Danice kommuner) 98 divisa est. Regiones Kalendis Ianuariis 2007 creatae sunt ad commutanda antiqua antiqua ampta (Danice amter). Eodem tempore, minora communia maioribus unitatibus commixta sunt, quod reduxit communium numerus e 270 in 98. Pleraque communia numerum incolarum saltem 20 000 hominum habent ad obtinendum pecuniarum professionaleque sustentaculum, quamquam aliquae huius regulae exceptiones factae sunt.

Praecipua responsalitatis area regionibus diaconia valetudinaria nationalis est. Antiquorum amptorum dispares, regiones tributa colligere non sinuntur, et opitulationi valetudinariae pecunia praesertim octonarum centesimarum partium contributione (Danice sundhedsbidrag) iuxta cum pecunia e gubernatione ac communibus suppeditatur. Communia et regiones directe ab conciliis quisque quattuor annis electis ducuntur. Ultima comitia localia Danica die 17 Novembris 2009 habita sunt.

Archipelagus Ertholmene, cum incolis 96 anno 2008, nec communis pars nec regio est, sed ad Ministerium Defensionis pertinet.

Regiones
Regio Latine Regio Danice Caput Latine Caput Danice Maxima urbs Latine Maxima urbs Danice Incolae
(Ianuario 2012)
Area
(km²)
Spissitudo
(inc. pro km²)
Regio Capitis Region Hovedstaden Hilleroedum Hillerød Hafnia København 1 714 486 2546.3 673.32
Iutia Media Region Midtjylland Viborgia[3] Viborg Aarhusium Aarhus 1 266 682 13 000,2 97.44
Iutia Septemtrionalis Region Nordjylland Alburgum[4] [5] Aalborg Alburgum[6] [7] Aalborg 579 996 7 874,0 73,66
Regio Silandiae Region Sjælland Sora Sorø Roschildia Roskilde 817 907 7 217,8 113,32
Dania Meridiana Region Syddanmark Vedelia Vejle Othania Odense 1 201 342 12 191 98.02

Groenlandia et Insulae Faeroae

Regnum Danicum civitas unitaria est, nihilominus Insulae Faeroae et Groenlandia regulam domesticam (Danice Hjemmestyre) sive autonomiam politicam annis 1948 ac 1979 respective, habere sinuntur, quae antea amptorum (Danice amter) statum habuerant. Amplae potestates Insulis Faerois et Groenlandiae restitutae sunt, quae suas proprias gubernationes et parlamenta habent et effective de eis quae ad res domesticas attinent se gubernant. Attamen, restitutae potestates legisferae Parlamento Danico sive Folketinget subiectae sunt ubi duo territoria utrisque sedibus repraesentantur. Curatores Supremi (Danice; Rigsombudsmand) Gubernationis Danicae vicarii agit. Insulae Faeroae populi communitas intra Regnum definiuntur et Groenlandia separatus populus cum iure autodeterminationis definitur.

Demographia

Incolae secundum progenitores et continentes originis, anno 2012.

Secundum numeros e Danmarks Statistik anni 2012, 89.6 centesimae incolarum Danicorum, circa 5 580 516 hominum, Danicae descensionis sunt, quae saltem unum parentem in Dania natum habens ac cum Danica nationalitate definitur. Reliquorum 10,4 centesimae multi immigrantes, aut recentium immigrantium descendentes, ex vicinis nationibus, Turcia, Iraco, Somalia, Bosnia et Herzegovina, Asia Meridionali et Oriente Medio sunt. E 10,4%, propemodum 200 000 (34%) sunt Occidentalis abscendentiae et propemodum 390 000 (66%) Occidentalem abscendentiam non habent.

Aetas media 41,4 anni est, cum 0,97 viris pro femina. 99% incolarum, quidecim annos aut plurimos natorum, alphabeti sunt. Index fertilitatis 1,73 pueri nati pro femina (secundum aestimationem anni 2013) est. Quamquam index natalium parvus est, numerus incolarum medio annuo indice 0,23% adhuc crescit.

Dania velut felicissima natio in mundo crebro classificatur secundum transnationalia de felicitate studia.

Urbes cum maximo numero incolarum
Positio Nomen Regio Incolae
1 Hafnia Caput 549 050
2 Aarhusium Iutia Media 314 545
3 Alburgum Iutia Septemtrionalis 201 142
4 Othania Dania Meridiana 191 610
5 Esbiergum Dania Meridiana 115 112
6 Vedelia Dania Meridiana 108 021
7 Fridericoburgum Caput 100 215
8 Randersium Iutia Media 95 756
9 Viburgum Iutia Media 93 819
1 Coldinga Dania Meridiana 89 412

Lingua

Linguae Danicae dialectoi
Linguae Theodiscae cognitio in Dania anno 2005. Secundum Eurobarometrum, 58 centesimae respondentium se Theodiscam satis bene ad colloquendum cognoscere indicant. Ex his 15% valde bonam huius linguae cognitionem referunt, dum 33 centesimae bonam cognitionem et 52% basicae linguae Theodiscae peritia habebant.

Regnum Danicum unicam linguam publicam, Danicam, Danorum linguam nationalem, habet, sed sunt aliquot linguae minoritariae in usu per territorium. Inter quas sunt Theodisca, Faroensis et Groenlandica.

Fere omnes Dani (86%) etiam Anglice velut secundā linguā loquuntur; est obligatorium Danicis studentibus Anglice discere e tertio gradu in Schola Publica Danica (Danice Folkeskole). Septimo Scholae Publicae gradu, optio discendi tertiā linguā datur, de more Theodisce aut Francice. Vasta maioritas Theodiscam eligunt (58% Danorum se conversationaliter Theodisce loqui posse referunt).

Linguae regionales publicae

Pittacium cursuale Faroice.

Lingua Theodisca lingua minoritaria officialis in antiquo Ampto Cimbria Meridionali, praesentis Regionis Daniae Meridianae parte, est, quod erat Imperii Germanici pars ante Foedus Versaliarum. Inter 15 000 et 20 000 Germani ethici Cimbriam Meridionalem incolebant, e quibus fere 8 000 et Theodiscā et Slesvicensi varietate in diaria communicatione utuntur. Lingua Slesvicensis e recepta Theodisca valde discedit et difficilis intellegendo locutoribus receptae Theodiscae est. Extra Cimbriam Meridionalem, Ecclesiae Sancti Petri (Danice Sankt Petri Kirke et Theodisce St.-Petri-Kirche ) sodales Hafniae Theodiscā in sua ecclesia, situ interretiali et schola ab ea gesta utuntur.

Praeterea erant 28 584 immigrantium e Germania in Dania anno 2012.

Lingua Faroensis, lingua Germanica Septentrionalis velut Danica, praecipua lingua est in Insulis Faerois, se gubernans territorium intra Regnum. Etiam in usu est ab aliquibus Faeroensibus immigrantibus continentalem in Daniam. Lingua Faroensis similis est Islandicae aut etiam Nordicae antiquae, in usu in Scandinavica area amplius millennium abhinc.

Lingua Groenlandica praecipua lingua 54 000 Escimaeorum Groenlandiam incolentium est, quae, velut Insulae Faeroae, se gubernans territorium intra Daniam est. Propemodum 7000 incolarum Groenlandice continentali in Dania loquuntur.

Religio

Ecclesia Friderici (Danice Frederiks Kirke) seu Ecclesia Marmorea (Danice Marmorkirken), Danica ecclesia.

Non est officialis separatio inter Ecclesiam et Civitatem in Dania. Secundum officiales statisticas Ianuario 2009, 81,5% incolarum Danicorum Ecclesiae Lutheranae Civitatis, Ecclesiae Danicae (Danice Den Danske Folkekirke), asseclae sunt, quae Constitutione Danica statuta est. Secundum articulum sextum, familia regia Danica ad Ecclesiam Civitatis pertinenda est. 2% incolarum Religionem Islamicam et 3% alias Christianas denominationes colunt, inter quas Catholicismum. Attamen, Eurobarometrum recentissimum 31% Danorum Deum esse credere publicavit; 41% se aliquod spiritus sive vis vitalis genus credere et 19% se nec spiritum nec deum nec vim vitalem credere respondere. Antiqua Mos (Palaeonordice Forn Siðr), Neopaganismi Germanici genus in antiqua autochthonica religione fundatum, a Civitate officialiter agnita est e 2003.

Oeconomia

Argentariae Nationalis (Danice Nationalbank) aedificium, ab Arnone Jacobsen designatum.

Dania moderno oeconomico systemate fruitur. Qualitas victus ibi magna est, cum corona Danica (Danice krone sive DKK) relative stabili, quia ligatur euroni (1 € = 7,42 DKK cum fluctuatione plus minusve 2,25%). Mercatus interioris quantitate reducta, Danica oeconomia externo de commercio valde pendet. Prospera oeconomica activitas nationem in mundo divitissimarum unam facit. Productio fundatur in technologia oecologica (aeolica, laminia photovoltaicis), designatione (architectura, suppellectilibus, materiis), industria electronica (soni, imaginis, materia medica), opium naturalium (petrolei et gasii) expilatione, potionum et alimentorum (piscium, suillae, cervisiae) productione, industrialium machinamentorum productione, militarium apparatuum productione, curatione medica et pharmaceutica productione. Dania valde exportat sua producta dynamicae specializatae industriae et suarum maritimarum fluvialiumque vecturarum gratiā, quae sunt inter optimas in toto orbe terrarum. Multae Danicae societates sic mundanam famam in specializatis magni incrementi aediculis acquisivere. Exportationes 32% PDG repraesentant. Sine hydraulicis nuclearibusque energeticis opibus, natio se ad energiam aeolicam obstinate vertit, ponendis electrificinis neumáticis terrestribus et maritimis quae anno 2008 ad 20% electricarum necessitatum in matione respondebant. Necessitatum differentialis ex officinis thermaticis et ex importationibus praesertim e Suecia surgit.

Dania euronem non participat quia Dani hanc propositionem per referendum Septembri 2000 reiecere. Iuxta cum Britanniarum Regno, hae sunt unicae civitates intra Unionem Europaeam qui cum aliis civitatibus sociis clausulam extra monetam unicam esse permittentem obsignavere, quod eis sinet, si necessarium, esse extra eurozonam. Novum referendum de Danica adhaesione ad eurozonam secundo semestri 2008 haberi posset, sed haec idea dilata est in aliud tempus.

Mercatus laboris effectus flexicuritatis systemate depingitur quod dimittendi facilitatem cum magnis inopiae operarum solaciis coniungat.

Periegesis

Periegeticum Legoland Luculi Apium (Danice Billund).

Caput Hafnia fabulosa urbs ob mundas eius vias ac ob praesentiam Hortuum Tiburtinorum (Danice Københavns Tivoli), monarchiae Danicae sedis Palatii Amalienburgensis (Danice; Amalienborg) ac Statuae Sirenellae (Danice Den lille Havfrue) inter alia crebro depingitur. Arx Tastris (Danice Skagen), praeterea, in Septemtrionali Paeninsulae Danicae extremo sita, alium periegeticum locum destinatum mirabilia propter topia repraesentat. Alius praecipuus Danicus periegeticus locus est Legoland, scilicet urbs LEGO, quae internationalis periegeticus locus destinatus crebro est.

Infrastructura

Vectura

Aëroportus Hafniensis (Danice: Københavns Lufthavn, Kastrup) maximus aëroportus in Scandinavia et in quinto decimo loco inter negotiosiores aëroportus in Europa est.
Autoviae in Dania.

Significativa collocatio pecuniae facta est in construendis viis et ferriviis inter regiones in Dania, notabillime Ponte Baltici Freti Maioris (Danice Storebæltsbroen), Silandiam cum Fionia conectente. Est possibile autocinetum gubernare e Portu Friderici (Danice Frederikshavn) in Septemtrionali Cimbria in Hafniam in Orientali Silandia sine reliquenda autovia. Praecipua societas gestoria ferriviaria Danske Statsbaner viatorum diaconiae et DB Schenker Rail traminibus onerariis est. Ferriviae a societate Banedanmark servantur.

Hafnia parvum ferriviae metropolitanae systema, Metropolitana Hafniae (Danice Københavns Metro), habet et Magnae Hafniae (Danice Storkøbenhavn sive Hovedstadsområdet) area extensum electrificatum ferriviae suburbanae rete, S-tog, habet. Danica societas aëronautica (iuxta cum Norvegia et Suecia) Scandinavian Airlines sive SAS est, et Aëroportus Hafniae (Danice Københavns Lufthavn) maximus in Scandinavia est. Navium traiectoriarum conexus cum Faerois insulis a societate Smyril Line geritur. Aliae Navium traiectoriarum diaconiae praesertim a societate DFDS (versus Norvegiam et Britanniarum Regnum), Scandlines (versus Germaniam et Sueciam), Stena Line (versus Norvegiam, Sueciam et Poloniam), Color Line (versus Norvegiam) et Fjordline (versus Norvegiam) offeruntur.

Privata vehicula incrementabiliter in usu sunt velut vecturae instrumenta. Propter magnum immatriculationis vectigal (180%), auctarium vectigal (25%) et unum maximorum tributorum redituum in mundo, nova autocineta valde cara sunt. Vectigalium propositum ab autocinetorum proprietate deterrere est. Autocinetorum classis 45% per ultimos triginta annos crevit. Anno 2007, conamen a Gubernatione factum est favendi oecologicis autocinetis aliquantum reducendis vectigalibus de magnae apostaseōs vehiculis. Nihilominus hoc paulum effectus habuit et anno 2008 Dania incrementum in importandis antiquis fomitem inefficientibus autocinetis, praecipue e Germania, passa est, quia antiquiorum autocinetorum impensa, vectigalibus inclusis, intra permultorum Danorum dispensationem oeconomicam sunt. Autocinetorum aetas media anno 2011 9,2 anni erat.

Birotatio in Dania communis vectura forma est, imprimis inter iuvenes et urbium incolas. Cum viarum birotariarum reti amplius 12 000 km lato et aestimatis 7000 km segregatorum angiportuum birotariorum, Dania solidam infrastructuram birotariam habet.

Educatio

Antiquissima servata Danica ordinatio lectionum anni 1537 ex Universitate Hafniensi (Danice; Københavns Universitet).

Danicum educationis systema accessum ad educationem primariam, educationem secundariam et educationem superiorem praebet. Tota collegiorum et universitaria educatio in Dania gratuita est, non sunt taxae educativae adscriptionis in cursibus. Studentes in schola secundaria aut superiore et duodeviginti annos aut magis nati civitatis educativas adiumenti subventiones, Danice Statens Uddannelsesstøtte sive SU nuncupatas, petere possunt, quae fixum pecuniarium sustentaculum suppeditant, cata mense datum. Index Educationis Daniam loco sexto decimo anno 2011 collocabat, fundatus mediis in scholae annis (adultorum) et exspectatis scholae annis (puerorum).

Schola primaria Danice folkeskole nuncupatur. Scholae primariae frequentare obligatorium non est, sed plerique Dani pueri scholae primariae intersunt per annos decem, e sex annos natis usque ad sedecim annos natos. Quamquam ludum litterarium frequentare obligatorium non est, educationem in ludi litterarii gradu accipere per annos novem suppeditatur et suppeditari debet. Non sunt examina finalia, sed scholae primariae discipuli probationem facere eligere possunt, noveno gradu finito. Haec probatio obligatoria est si ulterior educatio frequentanda est. Discipuli alternative privatae independenti scholae (Danice; friskole) aut scholae privatae (Danice privatskole) interesse possunt, quae ultima est schola haud penes communiales administrationes, talis schola Christiana aut schola Valdorfiana.

Post graduationem in schola primaria, sunt complures educativas opportunitates; Gymnasium STX (Danice Gymnasium STX) ponderi affigit in docenda humaniorum ac scientiae mixtione, Programma Examinis Technici Superioris (Danice Højere Teknisk Eksamen sive HTX) scientificas disciplinas attendit et Programma Examinis Commercialis Superioris (Danice; Højere Handelseksamen sive HHX) emphasin ponit in materiis de oeconomia. Examen Praeparatorium Superius (Danice Højere Forberedelseseksamen sive HF) Gymnasio STX similis est, sed unum annum brevius. Specificis professionibus, est educatio professionalis, quae iuvenes laboribus in specificis occupationibus edocet, combinandis disciplina et noviciatu.

Danica universitates et alia educationis superioris instituta internationalibus studentibus oppotunitatum varietatem in obtinenda internationaliter agnita qualificatione in Dania offerunt. Multa programmata Anglice doceri possunt, quia lingua Anglica academica lingua franca in baccalaureatibus universitariis, gradibus magistralibus, doctoratibus et programmatibus permutationis discipulorum est.

Salus

Valetudinarium Fridericoburgense (Danice; Frederiksberg Hospital).

Iuxta cum Suecia et Norvegia, Dania curationis medicae universalis systema habet, cuius pecunia suppeditatur vectigalibus et haud socialibus contributionibus. Huic systemati multa pecunia commmodatur localibus, communialibus vectigalibus cum integratis aerariis et curationis medicae comparationibus regionali gradu. Est praecipuissima responsalitatis area localibus regionibus. Antiquorum amptorum dissimilia, regiones vectigalia colligere nequeunt et diaconiae valetudinariae pecunia praecipue nationali curationis salutis contributione 8% (Danice sundhedsbidrag) coniuncta cum aerario et Gubernationis et communium suppeditatur. Dania 9,8% PDG in curatione medica expendit. Exspectatio vitae in Dania est 78,6 anni et est unus medicus pro 294 hominum in Dania.

Scientia et technologia

Lene Hau, Danica physica quae primum lucem stitit.

Saeculo vicensimo, Dani quoque variis in technologiae campis innovavere. Danicae societates in industria navium pondus habuere cum designatione maximarum et efficientissimarum exceptotiorum navium in toto orbe terrarum, et Danici ingeniarii ad motrorum MAN Diesel designationem attulere. In immaterialium ac electronicae campo, Dania contribuit designationi atque fabricationi telephoni gestabilis Nordici (Danice Nordisk mobiltelefoni), et nunc defuncta Danica societas DanCall inter primas quae telephona gestabilia GSM evolvere fuit.

Danici ingeniarii ductores in praebendo diabetis curationis apparatu et medicamentosis productis e societate Novo Nordisk sunt et, ex 2000, Danica biotechnologiae societas Novozymes, mundani mercatus ductoria in enzymis primae generationis in amylo fundato bioaethaboli, antesignani fuere in evolvendis enzymis quae purgamenta in aethanol cellulosicum commutarent. Medicon Valley, Regionem Oreundae (Danice Øresundsregionen; Suecice Öresundsregionen) inter Silandiam ac Sueciam traiiciens, una apud maximas scientiarum vitalium catervas in Europa est, quae magnum numerum societatum ad scientias vitae pertinentium et investigatoria instituta intra minimam geographicam aream sita continet. Danici immaterialium ingeniarii primas partes egerunt in aliquibus inter praecipuas linguas programmandi: v.gr. Andreas Hejlsberg in Turbo Pascal, Delphi, C Sharp; Rasmus Lerdorf in PHP; Berno Stroustrup in C++; David Heinemeier Hansson in Ruby on Rails; Laurentius Bak, antesignanus in machinis virtualibus V8, MV Java, Dart; physica Lene Hau, primus homo lucem sistens, quod adduxit ut progrederentur informatica quantica, nanoingenaria et optica illinearis.

Cultura

Hafniae Pompa Superbiae Homophylophilicae anno 2008.

Dania, velut Scandinaviae vicinae, historice una inter socialiter progressivissimas culturas in mundo fuit. Anno 1969, Dania prima civitas quae pornographiam legalizavit fuit, et anno 2012, Dania suas leges de consortio inscripto (Danice registreret partnerskab), quas primum mundana in historia Dania anno 1989 introduxerat, in matrimonium generis neutri commutavit. Modestia, tempestivitas et praesertim aequalitas ponderis aspectus Danici modi vivendi sunt.

Astronomicae Tychonis Brahe (15461601) inventiones, neglectum Ludovici Augusti Colding (18151888) famen de conservationis energiae principio et luculentae Nicolai Bohr (18851962) contributiones ad physicam atomicam Danicorum scientificorum rerum gestorum extensionem indicant. Ioannis Christiani Andersen (18051875) fabellae pueriles, philosophica Severini Kierkegaard (18131855) progymnasmata, Catharinae Blixen (cuius pseudonymum Isaac Dinesen) (18851962) diegemata, Ludovici Holbergii (16841754), et densa, aphoristica Petri Hein (19051996) poësis internationalem agnitionem commeruere, velut habuere Caroli Nielsen (18651931) symphoniae. E medio decennio 200, Danicae pelliculae internationalem attentionem attraxerunt, praesertim eae quae cum Dogmate 95 (Danice Dogme 95) consociantur, sicut Laurentii von Trier illae. In Dania Associatio Esperantica Danica res ad linguam Esperanticam et culturam Esperanticam spectantes curat.

Media popularia

Danicus moderator cinematographicus Bille August, Praemio Academiae, Palmā Aureā ac Globo Aureo laureatus propter Pelle Erobreren pelliculam anno 1988.

Danica cinematographia in annum 1897 regredit et e decennio 199 firmum productionum agmen propter magnam pecuniae quantitatem a publico Instituto Pellicularum Danico (Danice Det Danske Filminstitut) collocatam servavit. Tertiae magnae interantionalis ponderis undae in Danica cinematographia eroticum melodrama aerae mutae, incrementabiliter expliciti sexus pelliculae inter decennia 197 ac 198 et, denique, Dogma 95 motus exeunte decennio 200 fuere. Danicae pellicula ob suum realismum, religiosa moraliaque themata, sexualem liberalitatem et technicam innovationem notae sunt. Dispositor scaenarum Carolus Theodorus Dreyer (1889-1968) unus inter amplissimos incipientis cinematographiae moderatores putatur.

Alii praeclari Dani dispositores Ericus Balling, popularium Olsen-banden pellicularum creator; Gabriel Axel, Praemio Academiae laureatus propter Babettes gæstebud pelliculam anno 1987; et Bille August, Praemio Academiae, Palmā Aureā ac Globo Aureo laureatus propter Pelle Erobreren pelliculam anno 1988, sunt. Modernā aerā, inter insignes moderatores in Dania sunt: Laurentius von Trier; qui Dogma 95 pellicularum motum cocreavit; et multis praemiis laureati Susanna Bier ac Nicolaus Winding Refn. Matthaeus Mikkelsen in toto orbe terrarum egregius Danicus actor est, qui primas partes in pelliculis tali King Arthur, Casino Royale, Danica Jagten et praesenti Statunitensi serie televisifica Hannibal egit.

Danica media communicationis socialis et nuntiorum programmata penes paucas magnas corporationes sunt. In impressis mediis, ambae societates JP/Politikens Hus ac Berlingske Media maxima diaria Politiken, Berlingske Tidende ac Jyllands-Posten et praecipua tabloidia B.T. ac Ekstra Bladet moderantur. In televisione, publici tramites Danmarks Radio et TV 2 magnam spectatorum partem habent. In radiophonia, Danmarks Radio paene monopolium habet, in praesenti emittens per omnes quattuor promptas stationes FM, contendens solum cum localibus stationibus. Praecipua media adhuc valde dominantia in Dania sunt, sed portio Danorum interreti conexi ad nuntios constanter crescit.

Caroli Nielsen
Quincinium Aërophonicum, Op. 43
Primus motus

Hafnia et eius multae periphericae insulae magnam popularium traditionum varietatem habent. Orchestra Danica Regalis (Danice; Det Kongelige Kapel) inter antiquissimas orchestras in mundo est. Danicus notissimus classicus compositor Carolus Nielsen est, praesertim clarus propter suas sex symphonias et suum Quincinium Aërophonicum, dum Pantomimus Regalis Danicus se specializat in Danici choreographi Augusti Bournonville opere. Dani noti sunt velut musici iazenses et Festum Iazense Hafniense (Anglice Copenhagen Jazz Festival) internationalem famam assecutum est.

Danica cantrix Aemilia de Forest, Cantus Eurovisionis Certaminis victrix, Malmogiae canens.

Victor Borge, comicus et musicus, mundanum honorem propter suas apparitiones in scaena, radiophonia televisioneque per 60 annos consecutus est, per suam unicam comoediae ac clavili canendi admixtionem.

Primis rockianae et beaticae diebus, Dani artistae rapide prosperiterque se huic musicae generi aptavere et plebis favor iazensi decessit. Moderna musicae popularis et rockicae scaena pauca praeclara nomina produxit, inter quae sunt Aqua, Volbeat, D-A-D, Nekromantix, Dizzy Mizz Lizzy, The Raveonettes, Michael Learns to Rock, Alphabeat, Outlandish, Efterklang, Medina, Oh Land, Kashmir, Mew et Dúné. Laurentius Ulrich, gregis Metallica tympanator, factus est primus Danicus musicus inductus in Atrium Famae Rockianae et Rollicae (Anglice Rock and Roll Hall of Fame).

Recentius, anno 2013 Dania in Cantus Eurovisionis Certamen prodivit et vicit Aemiliae de Forest carmine Only Teardrops. Anno 2014 Cantus Eurovisionis Certamen habebitur in Dania.

Architectura et designatio

Ecclesia Grundtvig Hafniae, Expressionisticae architecturae exemplum.

Danica architectura firme Medio Aevo statuta est, cum primum Romanicae, postea Gothicae ecclesiae et cathedrales totam per nationem subnascerentur. E saeculo sexto decimo, Batavi et Flandrici designatores in Daniam ad melioranda nationis fortalitia allati sunt, sed incrementabiliter ad construenda magnifica regia castella et domos regias Renascentistico stylo. Per saeculum XVII, multae animum commoventia aedificia Baroco stylo et capite et provinciis constructa sunt. Neoclassicismus e Francia lente a nativis Danicis architectis adoptatus est qui definiendi architecturalis styli partem incrementabiliter cepere. Productiva Historicismi perihodos denique in Stylum Romanticum Nationalem confusa est.

Saeculum XX ad novos architecturales stylos adduxit inter quos: Expressionismus, optime architecti Petri Gulielmi Jensen-Klint designationibus exemplificatus, quae Scandinavicis laterum Gothicis traditionibus valde nisae sunt; et Classicismus Nordicus, qui brevi plebis favori ineuntibus saeculi decenniis fruitur. Decennio 197, Danici architecti talis Arno Jacobsen mudanam in scaenam propter suam prosperrimam Functionalisticam architecturam intravere. Quod, vicissim, in recentiora totius orbis terrarum summa opera evolvit, inter quae sunt Georgii Utzon Theatrum Musicum Sydneianum) et Ioannis Ottonis von Spreckelsen Magnus Arcus Defensionis (Francice Grande Arche de la Défense) Lutetiae, et quae viam bituminavere hodierno Danicorum designatorum numero qui, talis Biarconi Ingels, suam ob excellentiam et domi et peregre remunerantur.

Designatio Danica vox crebro in usu ad describendi Functionalisticarum designationis ac architecturae styli medio saeculo XX evoluti et in Dania orti est. Designatio Danica typice designationi industriali, supellectilibus et domesticis obiectis applicata est, quae multis internationalibus praemiis laureata est. Fabrica Porcellanica Regia (Danice Den Kongelige Porcelænsfabrik) clara propter operum fictilium qualitatem est quae producta toti orbi terrarum exportat. Designatio Danica etiam bene cognita nota est, crebro consociata cum insignibus in toto orbe terrarum designatoribus architectisque inter quos Birgerus Mogensen (19141972), Finnus Juhl (19121989), Ioannes Wegner (19142007), Arno Jacobsen (19021971), Paulus Kjærholm (19291980), Paulus Henningsen (18941967) et Verner Panton (19261998). Georgius Jensen (18661935) ob suam modernam argenteam designationem praeclarus est.

Inter alios famae designatores sunt Christianus Solmer Vedel (19232003)in designationis industrialis campo, Ioannes Haraldus Quistgaard (19192008) in culinariarum supellectilium ac rerum campo et Olaus Wanscher (19031985) qui classicam appropinquationem supellectilium designationi habuit.

Litterae et philosophia

Ioannis Christiani Andersen effigies (anno 1836), a Christiano Albrechto Jensen.

Primae litterae Danicae mythoi et laographia e saeculo X et saeculo XI sunt. Saxo Grammaticus, plerumque primus Danicus scriptor consideratus, episcopo Absaloni in historiae Danicae chronicis "Gesta Danorum" laboravit. Paululum scitur de Danicis Mediaevalibus litteris. Cum Aevo Illuminationis venit Ludovicus Holbergius cuius comoediae opera adhuc perficiuntur.

Exeunte saeculo XIX, litterae via afficiendae societatis visae sunt. Progressio Moderna (Danice Det Moderne Gennembrud) nuncupatus, hic motus a Georgio Brandes, Henrico Pontoppidan (Praemio Nobeliano Litterarum laureato) et Ioanne Petro Jacobsen commendatus est. Romanticismus egregium scriptorem poëtamque Ioannem Christianum Andersen affecit, notum propter suas narratiunculas ac fabellas pueriles, inter quae, v.gr., Anaticulus informis, Sirenella et Regina Nivis. In recenti historia Iohannes Gulielmus Jensen etiam Praemio Nobeliano Litterarum laureatus est. Catharina Blixen propter suas mythistorias ac diegemata praeclara est. Alii Danici celebres scriptores Gustavus Wied, Gulielmus Heinesen, Martinus Andersen Nexø, Petrus Hein, Ioannes Scherfig, Nicolaus Rifbjerg, Dan Turèll, Tove Ditlevsen, Inger Christensen et Petrus Høeg sunt.

Danica philosophia longam traditionem velut philosophiae Occidentalis partem habet. Fortasse praecipuus Danicus philosophus Severinus Kierkegaard, exsistentialismi Christiani creator, fuit. Severinus Kierkegaard paucos asseclas habuit, inter quos Haraldus Høffding, qui postea suam per vitam mutavit et se positivistico motui iunxit. Inter alios Severini Kierkegaard asseclas sunt Ioannes Paulus Sartre, cuius animum percussere Severini Kierkegaard conspectus de individuo, et Roluo May, qui adiuvit ad creandam psychologiam humanisticam. Alius Danicus illustris philosophus Nicolaus Fridericus Severinus Grundtvig est, cuius philosophia novam nationalismi haud aggressivi formam in Dania genuit et cuius theologica ac historica opera ponderis sunt.

Pictura et photographia

"Femina ante speculum", (anno 1841), a Christophoro Gulielmo Eckersberg.

Dum Danica ars per saecula in Germania et in Nederlandia mominibus affecta est, saeculorum XV et XVI opera tectoria in ecclesiis, quae in multis antiquioribus nationis ecclesiis videri possunt, particularis attentionis sunt quia typico nativorum Danicorum pictorum stylo picta sunt.

Aetas aurea Danica (Danice Den danske guldalder), primo saeculi XIX dimidio coepta, nova nationalismi ac romanticismi sensatione inspirata est. Christophorus Gulielmus Eckersberg non solum productivus artista ipse fuit sed etiam in Regia Academia Pictorum, Sculptorum Architectorumque (Danice Det Kongelige Danske Kunstakademi) docuit ubi inter eius studentes sunt praeclari pictores velut Gulielmus Bendz, Christianus Købke, Martinus Rørbye, Constantinus Hansen et Gulielmus Marstrand. Bertelis Thorvaldsen sculptura etiam ponderis fuit hanc per perihodon.

Anno 1871, Holger Drachmann et Carolus Madsen Tastrem (Danice Skagen) extremo Cimbriae Septemtrione visere ubi unam inter Scandinaviae prosperrimas artistarum colonias rapide construxere quae se in Naturalismo ac Realismo specializavit potius quam traditionali in appropinquatione cui Academia favebat. A Michaele et eius uxore Anna hospitatis, cito eis se iunxere Petrus Severinus Krøyer, Carolus Locher et Laurentius Tuxen. Omnes pingendorum naturalium circumiectorum ac localium hominum partem cepere. Similia momina in Fionia cum Pictoribus Fioniae (Danice Fynboerne), inter quos Iohannes Larsen, Fridericus Syberg ac Petrus Hansen sunt, et in insula Boringia cum Schola Pictorum Boringiae, ubi Nicolaus Lergaard, Christianus Iversen ac Olaus Høst sunt, evoluta sunt.

Danica photographia e magna participatione attentioneque in artis principiis anno 1839 usque ad considerabilem celeberrimorum Danorum numerum in hodierno photographiae mundo progressa est. Praecursores tales Matthaeus Alstrup et Georgius Aemilius Hansen rapide crescenti professioni per ultimum saeculi undevicensimi dimidium viam bituminavere dum et artis et preli photographi internationaliter agnitas contributiones fecerunt. Hodie Danici photographi tales Astrid Kruse Jensen et Iacob Ave Sobol activi et domi et peregre sunt, praecipuas expositiones in toto orbe terrarum participantes.

Modernae artis collectiones singulariter attractivis locis in Museo Ludoviciana Modernae Artis (Danice Louisiana) Hafniae Septemtrione et in Museum Artis Modernae ARS (Danice KUNSTEN) Alburgi fruuntur. Inter celebres artistas Neoexpressionista Petrus Kirkeby, Tal R cum suis feris ac multicoloribus picturis, Olai Eliasson spatiales expositiones et Iacobi Hein apparatus sunt.

Gastronomia

Butyrartus (Danice smørrebrød), Danica aperti pastilli farti varietas cuppediis cumulata.

Danica coquina, velut aliarum Nordicarum nationum et Germaniae Septemtrionalis, praesertim in carne et pisce consistit. Quae ex agriculturali nationis praeterito, eius geographia et eius longarum frigidarumque hiemum climate defluit. Cum 145,9 kg (321,7 lb) carnis per capita consumpta anno 2002, Dania maximam carnis consuptionem per capita cuiuslibet nationis in mundo habet.

Aperta pastilla farta, butyrartus (Danice smørrebrød) nuncupata, quae in sua basica forma usitata prandii vectura sunt, nationalis specialitas consierari possunt ubi subtilium elementorum varietate parantur et ornantur. Calidi cibi traditionaliter consistunt e carpiis, inter quae fricadellia sive Danica colyphia (Danice frikadeller); aut e substantialioris carnis piscisque ferculis, inter quae flaescestegum (Danice flæskesteg) sive assum suillum per suillam adipem aut asellus elixus (Danice kogt torsk) cum sinapis liquamine et ornamento. Dania propter cervisias Carlsberg ac Tuborg et propter aquam vitae (Danice brændevin) ac amaram potionem (Danice bitter) nota est, quamquam importatum vinum plebis favorem assequitur.

Danici coqui, continentalibus praxibus inspirati, recentibus annis innovativam subtillimorum ferculorum seriem in localibus? magnae qualitatis productis fundatam evolvere. Velut resultatio, Hafnia et provinciae nunc considerabilem valde praeclarorum popinarum numerum habent, quarum aliquot stellis Michelinicis laureatae sunt.

Artes athleticae

Carolina Wozniacki, professionalis tenilusor Danica et antiquus numerus unus? in Consociationis Teniludicae Femineae certamine.

Multi cives Daniae artibus athleticis fruuntur. Ars athletica populo maxime grata pediludium esse dicitur. Dania se sexiens inter annos 1984 et 2004 in Certamine Europaeo Pediludii qualificavit? et hoc certamen anno 1992 vicit. Inter alias significativas? res gestas est Certamen Confoederationum FIFA anno 1995 vincere et Certaminis Mundani Pedilusorii proēmitelicon? anno 1998 attingere. Inter insignes pedilusores Danicos sunt Petrus Schmeichel, "Optimus Ianitor in Mundo" annis 1992 ac 1993 nominatus, et Michael Laudrup, optimus omnium temporum Danicus pedilusor ab Unione Ludi Follis Danica (Danice Dansk Boldspil-Union) anno 2006 nominatus.

Dania velut potens birotatoria civitas maxime affecit, cum Berno Riis Circuitum Franciae anno 1996 vicisset et Michael Rasmussen Regis Montium statum in Circuitum Franciae annis 2005 ac 2006 attigisset. In motocyclismo catadromi Dania complura certamina mundana vicit, inter quae Certamen Mundanum Motocyclismi Catadromi annis 2006 ac 2008.

Inter alias artes athleticas populo gratas sunt pilamalleus, qui praecipue senes tenet; teniludium, in quo Dania prospera professionali gradu est; harpastum, cuius Unio Harpasti Danica (Danice Dansk Rugby Union) ab 1950 originem trahit; remigium, ubi Dania in ponderis levis remigio specializatur? et imprimis praeclara est propter suos ponderis levis quattuor sine praefecto, cum clipeos aureos sex ac clipeos argenteos duo in Certamine Mundano et clipeos aureos tres ac clipeos aereos in Olympiis assecuta esset; et aliquot ludi aulares, praeprimis pennaludium, manufollium, teniludium mensale, ac gymnastica, in quorum quibusque Dania Certamina Mundana et Olympica clipeos tenet. Multae Daniae actae et vici recreationis populo grati loca piscationi, piraguismo caudicae, piraguismo cayachianae, ac multis aliis aquae ludis sunt.

E Kalendis Ianuariis 2012, Turma Manufollica Nationalis Danica (Danice Danmarks håndboldlandshold) praesens regens Europaeus campio est. Turma masculina medalias quinque, clipeos aureos duo (annis 2008 ac 2012) et aereos tres (annis 2002, 2004 ac 2006) consecuta est, quod est maxima victoria in Europaeorum certaminum historia.

Ad pugilationem etiam animum Dania attendit. Michael Kessler "Bellator Viccingus" praecipua icon in pugilationis campo factus est. In suo professionali curriculo, primatum 46-3 cum 35 victoriis ictu ultimo confecto habet. Quinquiens campio mundanus, cum Consociationis Pugilationis Mundanae titulum additionaliter? bis habuisset et campionatum ponderis supermedii Consociationis Pugilationis Mundanae etiam bis vicisset. Ipse quoque gregis Volbeat carmini "Warrior's Call" basis? est.

Codices

Daniae est hi codices:

Nexus interni

Porta Unionis
Europaeae

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Daniam spectant.
Lege Δανία ("Dania") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam
Situs geographici et historici: Locus: 56°0′0″N 10°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
Gubernatio
Tabulae
Nuntii et media
Alia
  • Vifanord.de – scientificae informationis de Nordicis et Balticis nationibus bibliotheca.
Dania : politica
Primi ministri Daniae

Adam Gulielmus Moltke  • Christianus Albertus Bluhme  • Andreas Sandøe Ørsted  • Petrus Georgius Bang  • Carolus Christophorus Georgius Andræ  • Carolus Christianus Hall  • Carolus Eduardus Rotwitt  • Carolus Christianus Hall  • Ditlev Gothard Monrad  • Christianus Albertus Bluhme  • Christianus Aemilius Krag-Juel-Vind-Frijs  • Ludovicus Holstein-Holsteinborg  • Christianus Andreas Fonnesbech  • Iacobus Brønnum Scavenius Estrup  • Tage Reedtz-Thott  • Hugo Egmont Hørring  • Hannibal Sehested  • Iohannes Henricus Deuntzer  • Ioannes Christianus Christensen  • Niels Neergaard  • Ludovicus Holstein-Ledreborg  • Carolus Theodorus Zahle  • Nicolaus Berntsen  • Carolus Theodorus Zahle  • Otto Liebe  • Michael Pedersen Friis  • Niels Neergaard  • Thorvaldus Stauning  • Thomas Madsen-Mygdal  • Thorvaldus Stauning  • Gulielmus Buhl  • Ericus Scavenius  • Gulielmus Buhl  • Cnuto Kristensen  • Iohannes Hedtoft  • Ericus Eriksen  • Iohannes Hedtoft  • Iohannes Christianus Svane Hansen  • Viggo Kampmann  • Ioannes Otto Krag  • Hilmar Baunsgaard  • Ioannes Otto Krag  • Anker Jørgensen  • Paulus Hartling  • Anker Jørgensen  • Paulus Schlüter  • Paulus Nyrup Rasmussen  • Andreas Fogh Rasmussen  • Laurentius Løkke Rasmussen  • Helle Thorning-Schmidt  • Laurentius Løkke Rasmussen  • Mette Frederiksen

Consilium Danicum Frederiksen II
Dania : geographica
Provinciae et territoria Daniae
Provinciae (regioner)

Dania Meridiana · Iutia Media · Iutia Septentrionalis · Urbs capitalis · Selandia

Territoria obnoxia

Ertholmene · Faeroae · Groenlandia