The US FDA’s proposed rule on laboratory-developed tests: Impacts on clinical laboratory testing
Index
Nicolaus Grotius velut Magnus (recte Klaus Groth; Heidae in capite Dithmarsiae die 24 Aprilis 1819 natus; mortuus Chilonii die 15 Iulii 1899) fuit unus ex illustrissimis poetis atque scriptoribus Saxonicis, qui una cum Friderico Equite auctor litterarum Saxonicarum recentiorum maximi momenti habetur.
De vita
Nicolaus Grotius pistore parente genitus anno 1852. Libello carminum Saxonice Quickborn quasi Fons vitae inscripto primam sibi gloriam comparavit. Hac auctoritate fretus Chilonii anno 1854. A mense Octobri ad mensem Aprilem anni proximi una cum Carolo Muellenhoff litterarum Germanicarum perito leges linguae Saxonicae arte et grammatica et recte scribendi definitas conscripsit. Ibidem anno 1857 in facultate philosophica universitatis Chiloniensis se habilitavit, ut anno 1866 a proconsule Austriaco dignitate professoris linguae et litterarum Germanicarum ornatus sit. Anno autem 1871 secundam carminum Quickborn partem in lucem edidit. Octogenarius denique septima hebdomade ante, quam mortuus est, et die quidem natali honoris causa civitate Chilonii urbis Heidaeque oppidi donatus est.
De controversia inter eum et Fridericum Equitem de litterarum Saxonicarum ratione orta
Grotius, cum linguam Saxonicam sic excolere vellet, ut ad omnia litterarum genera exprimenda sit apta, rebus gravibus eleganter exponendis operam navavit. Exemplo enim eis fieri posse ratus, qui materiam ullam a ratione linguae Saxonicae abhorrere negarent, Grotius semper affirmavit lingua Saxonica ad inania et ad fucos oratorios uti non oportere, ut quae a rebus ratione et intellectu definiendis aliena sensu atque pectore omnia optime exprimeret. Qua opinione de litterarum Saxonicarum genere dicendi fretus cum Friderico Equite poeta illustri controversiam iniit, cui nihil magis expetendum esse videbatur, quam ut commodis populi eiusdem lingua atque verbis consuleretur.
Quae cum ita essent, Grotius Equitis versiculos quos dixit his verbis vituperavit: Sunt quidem humiles atque viles, ut quibus rustici homines, fatui, sordidi, callidi inducuntur. Quid? Hunc esse populum vita florentem? Hoc eius carmen, quod ex eo aucupati ad populum referamus? Minime! Nihil id quidem aliud esset, quam si omnia in fumum turbamque tavernarum detruderemus aut detraheremus, ubi nulla recte dicendi lege adhibita facetiis vilibus delectantur. Omnia tam aeque ignobilia, nihil interest inter improbos et optimum quemque, inter alta et humilia. Ad quae Eques: Profecto, inquit, vir doctissime, tu non modo longe aliter loqueris illo dialecto tuo, sed longe etiam alia via peregrinaris quam ego, cum versibus populi ingenium concelebramus.
Opera praecipua
- a. 1853 liber carminum Quickborn inscriptus
- aa. 1855-1859 Vertelln velut narrationes
- a. 1858 Epistulae de lingua Germanica Saxonicaque scriptae
- a. 1858 Vær de Gærn vel Versus infantiles
- a. 1876 Mien Jungsparadies vel Quo in paradiso puer fuerim