The US FDA’s proposed rule on laboratory-developed tests: Impacts on clinical laboratory testing

Baptisterium octogonale archibasilicae Lateranensis (Roma, saeculum quartum)

Baptisterium (Graece βαπτιστήριον) sermone hodierno aedem Christianam ad baptizandum destinatam denotat.

Historia

Apud antiquos baptisterium significabat piscinam frigidarii thermarum Romanarum.[1] Christianis notio primum ad fontem baptismalem, deinde ad aedificium ubi fons patebat, translata est.[2]

Veteribus ecclesiae christianae temporibus mos erat baptizandi inmergendo homines adultos in aquam baptismalem. Sed hunc ritum non exercebant in ipsa ecclesia, sive quod non baptizatis interdictum erat ecclesiam intrare sive quod nefas putabatur homines in ecclesia prodire nudos; baptizandi enim orbi vestimentis in aquam baptismalem immergi solebant.

Utcumque erat, huic fonti baptismali iuxta ecclesiam suum erigendum erat aedificium. Harum aedium exempla[3] cottidie ante oculos erant: sive solita piscina domestica quadrangula[4] sive luxuriosius frigidarium thermarum[5] sive mausolea octogonalia[6]. Ea baptisteria, primo simplicia et uno contenta conclavi, mox amplificata sunt, ut ex aede (unius conclavis) in aedes (complurium conclavium) mutata et artificiose exornata essent.

Sed ut manifestum est, ad quem finem serviverint, sic rogandum est, quo modo idem ipse finis theologice expressus sit. Sententia maximi momenti in Pauli epistula ad Romanos legitur: „An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus? Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Sic enim complantati facti sumus similitudini mortis eius:simul et resurrectionis erimus."[7] Has cogitationes secuti sunt, qui has veterum baptisteriorum formas explanabant: exprimi ablutionem peccatorum vitae prioris in fonte baptismali et illud mori et resurgere una cum Christo. Sed ad has deliberationes accedunt certae considerationes et contemplationes perantiquae et mysticae ad numerum octo pertinentes. Nam ut post septem dies octavus initium novae hebdomadis est, ita post creationem mundi in septem diebus dies octavus initium novae vitae in mundo novo consideratur exemplo resurrectionis Christi eodem octavo die.[8]

Has cogitationes reperimus in carmine octo distichorum inscripto „Versus Ambrosii ad fontem". Exstat in codice Vaticano Palatino Latino 833. Hoc carmen, Ambrosio attributum, tradunt scriptum esse in parietem baptisterii Sanctae Theclae Mediolani et, servatum a peregrino quodam pio? saeculi 8, qui ea verba sibi adnotanda putavit, saeculo 9 vel 10 in dictum codicem adscriptum.[9] His versibus ad illum pertinentibus fontem, in quo Ambrosius tunc episcopus Mediolanensis nocte paschali anni 387 Augustinum discipulum suum baptizavit,[10] „tota theologia baptismatis (...) continetur."[11]

OCTACHORVM SANCTOS TEMPLVM SVRREXIT IN VSVS
OCTAGONVS FONS EST MVNERE DIGNVS EO
HOC NVMERO DECVIT SACRI BAPTISMATIS AVLAM
SVRGERE QVO POPVLIS VERA SALVS REDIIT
LVCE RESVRGENTIS CHRISTI QVI CLAVSTRA RESOLVIT
MORTIS ET E TVMVLIS SVSCITAT EXANIMES

CONFESSOSQVE REOS MACVLOSO CRIMINE SOLVENS

FONTIS PVRIFLVI DILVIT INRIGVO
HIC QVICVMQUE VOLVNT PROBROSA CRIMINA VITAE
PONERE CORDA LAVENT PECTORA MVNDA GERANT
HVC VENIANT ALACRES QVAMVIS TENEBROSVS ADIRE
AVDEAT ABSCEDET CANDIDIOR NIVIBVS
HVC SANCTI PROPERENT NON EXPERS VLLVS AQVARVM
SANCTVS IN HIS REGNVM EST CONSILIVMQUE DEI
GLORIA IVSTITIAE NAM QVID DIVINIVS ISTO
VT PVNCTO EXIGVO CVLPA CADAT POPVLI

Baptisteria nota

Baptisteria antiquissima saeculo quarto oriunda sunt.

Pinacotheca

Notae

  1. Vide Plinius ep. 2,17,11; 5,6,25 et Sidonius ep. 2,2.
  2. Vide: Gregorius ep. 2,12 (baptisterium construere).
  3. Fons sequentium est Lexikon für Theologie und Kirche, Sonderausgabe 1986. Volumen 1, s.v. Baptisterium
  4. Tale exemplum fuit Romae in baptisterio ecclesiae sancti Chrysogoni (trans Tiberim).
  5. Exemplo sit baptisterium Ravennae.
  6. Talia mausoleum imperatoris Diocletiani Spalati imitantur.
  7. Paulus, Epistula ad Romanos 6.3-5.
  8. Cogitationibus similibus moti multi putant illam stellam magorum, de qua in narratione de nativitate Iesu legitur, octogonalem fingendam esse.
  9. Garry Wills, Font of Life. Oxonii 2012, pagina 12.
  10. Textus iisdem scriptus est litteris, quibus hodie legitur in illo pariete.
  11. Garry Wills, Font of Life. Pagina 13: „There is a whole theology of baptism in the poem."

Bibliographia

  • August Mau: Baptisterium. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft 2(2): col. 2851. Stuttgardiae 1896.
  • Sebstian Ristow: Frühchristliche Baptisterien. Jahrbuch für Antike und Christentum: Ergänzungsband 27. Monasterii Germaniae 1998.

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Baptisteria spectant.