Search for LIMS content across all our Wiki Knowledge Bases.
Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.
Smyrna seu Zmyrna (Graece Σμύρνα, Ionice Σμύρνη; Turciceİzmir) est antiqua urbs Turciae 2 732 669 incolarum, tertia Turciae Mari Aegaeo adiacens, quae dicitur margarita Aegaei. Smyrna est caput provinciae eiusdem nominis. Annis inter 1733 et 1922 illustris Schola evangelica urbem ornavit.
Circa 700 a.C.n. (?) Smyrna, quae civitas Aeolia fuerat, a Colophoniis quibusdam exsulibus capta qui priores incolas excluderunt ad Ioniam transiit[2].
Circa 600 a.C.n., Alyattus rex Lydorum urbem delevit[3]. Graeci et urbem et templum mox restituerunt.
Anno 546 a.C.n., Persae urbem deleverunt. Smyrna usque ad quartum saeculum magna civitas non iam fuit, etiamsi reliquiae domuum pulchrarum in situ repertae sunt, quae illius aetatis esse videntur.
Circa 310 a.C.n., Macedones novam urbem sub monte Pago condiderunt. Quamquam Pausanias[4] ipsum Alexandrum, somnio monitum, auctorem fuisse Smyrnae restituendae narrabat, tamen verisimilius hodie videtur unum e ducibus Alexandri, fortasse Antigonum "Luscinum" dictum[5], urbem condidisse.
41-31 a.C.n. post pugnam ad Philippos (42 a.C.n.), Smyrna cum provinciis orientalibus omnibus sub imperio Marci Antonii fuit.
Anno 26, senatores Romani Smyrnaeos elegerunt, qui templum aedificarent in quo Tiberius velut deus coleretur, cum undecim civitates Asiae, meritis suis memoratis, certavissent ad hunc honorem adipiscendum[9].
Circa 53, apostolusPaulus Smyrnae moratus est. Tunc primum ecclesia christiana in hac urbe fuit (septem ecclesiae in Asia initio fuerunt).
Imperator Hadrianus, qui multa itinera in provinciis fecit, in urbe moratus est et eam novis aedificiis ornavit. Templum ipsi Hadriano Smyrnaei aedificaverunt. Tunc enim maxime floruerunt.
Anno 178, terrae motus Smyrnam funditus delevit. Paulatim ope Marci Aurelii[10] et successorum restituta est.
Antiquis temporibus commercium maritimum Smyrnam in primis opulentavit, quae tamen et in historia artium nota est. Nam multae officinae ibi pulcherrima signa fictilia producebant.[11] Quae sigella (parva enim saepe erant) iam nono decimo saeculo ab amatoribus et museis colligi coepta sunt. Inter quae genus quoddam morbos et membra turpiter depravata exprimebat: fortasse usui erant in medicorum scholis.[12] Alterum genus ad pulchritudinem supra naturam spectabat, magnis operibus illustrium sculptorum imitandis, ut Polycliti vel Lysippi. Tertium genus ("Ridicula" nonnumquam appellata) homines in vita quotidiana sic depingebat, ut vitia in maius exprimerentur,[13] sive ad risum movendum, sive, cuiusdam fascinii instar, ad malam fortunam avertendam.
Secundum Vitam Homeri mythistoricam, Herodoto falso adscriptam, Homerus, Graecorum praeclarissimus poeta, Smyrnae natus est. Nummus aeneus quoque ibi percussus ab incolis poetam ut suum vindicantibus Homerion dicebatur[14]
Ibidem re vera nati sunt aut vixerunt multi clari homines, inter eos:
[Expositio] : D'Izmir à Smyrne : découverte d'une cité antique, curantibus Isabella Hasselin Rous, Ludovico Laugier, et Johanne-Ludovico Martinez. - Museum Lupariense, 2009. ISBN 978-2-7572-0301-9 /978-2-35031-258-3 (francogallice).
Georg Petzl, ed. Die Inschriften von Smyrna. (LatineInscriptiones Smyrnae) Vol. 2, Grabschriften, postume Ehrungen, Grabepigramme. Inschriften griechischer Städte aus Kleinasien. Vol. 23, 24. Habelt, Bonna1982, 1987, 1990. ISBN 3-7749-1808-2.