Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.
Familia
Simonides fuit poeta lyricus Graecus. Natus est Ceo in insula, ubi poesiam musicamque didicit, et paeanes (carmina) Apollini composuit. Athenis habitavit Hipparcho et Hippia regentibus; Hipparcho mortuo ad Thessaliam movit. Post victoriam Marathonis, rediit Athenas, postea in Siciliam, ubi usque ad mortem mansit. Erat amicus Themistoclis et Pausaniae; poeta lyricus Bacchylides nepos eius erat. Poesia bello contra Persas populo Graeco dedit magnum ad patriam defendendam impulsum.
Persona fuit libri Xenophontei Hiero inscripti, in quo tyrannum Hieronem docet quomodo rex a populo suo amatus fieri possit. Etenim multa Simonidis ad tyrannos Siciliae dicta varie referebantur[1]. Liber "Protagoras" Platonis interpretationem carminis Simonidis a Protagora[2] et Socrate factam tractat. Item primo libro Politiae[3] disputatio de iustitia inter Polemarchum et Socratem a Simonidis sententia orditur. Nam vir sapiens et quasi divinus habebatur[4]. Apud Romanos elegiae eius clarissimae fuerunt. Catullus locutus est "lacrimis Simonideis", scilicet tristissima occasione.
Quidam solent in arte poetica mentionem eius sententiae facere : "Poesia est pictura loquens, pictura autem poesia muta", ex quo oritur in Arte poetica Horatii locus communis "ut pictura poesis". Est auctor definitionis Iustitiae : " iustitia est alicui dare quod ei debetur"[5]. Etiam epigramma illud:
in stela Lacedaemoniorum ad Thermopylas occisorum inscriptum ei attributum est[6].
Urbanam fabulam de Simonide narrabat Aristoteles[7]ː nam cum parva summa oblata poema facere in honorem eius qui mularum certamen vicerat recusasset indignans quod dimidii asini sibi canendi essent, postquam summam maiorem accepit statim exorsus estː "Salvete ô procellosis filiae pedibus equorum"