Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.
Nasus (-i, m.) in anatomia est tuber in vertebratis, quod nares continet, quae respirationis causa cum ore aerem admittunt et expellunt. Praeter nasum sunt mucosa olfactoria et sinus paranasales. Post foramen nasale aer per pharyngem, qui est etiam pars apparatus digestorii, et tum in reliquum systema respiratorium transit. In hominibus nasus in media facie situs est; in plurimis autem mammalibus aliis nasus in superiore rostri parte situs est. Nasus odoratum quoque permittit.
Vicimedia Communia plura habent quae ad nasum spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad nasum spectant. |