Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.
Moneta in qualibet oeconomia est pecunia pervulgata in collybo pro bonis rite accepta. Ut fieri solet, pecunia in nummis signatis et notis argentariis cuiuslibet gubernationis consistit, quae sunt physicae copiae pecuniae res. Alia civitatis copiae pecuniae pars in depositis argentariis (aliquando pecunia deposita appellatis) consistit, cuius possessio a syngraphis nummariis, chartis debitis, vel aliis translationis pecuniae generibus transferri potest. Pecunia deposita et moneta sunt pecunia quia ambae sunt pro facultate solvendi acceptae.[1]
Pecunia ut moneta in culturis humanis abhinc annorum circa 12,000 pollere coepit.[2] Nummi aurei vel argentei aestimationis in re ipsa positae (pecunia mercatoria) saepe fuerunt norma; paene omnia autem systemata pecuniae in pecunia "fiat"? condita sunt, quod significat monetae hodiernae esse aestimationem solum ex iussu ("fiat") gubernationis.
Omnes urbes Graecae suos nummos habebant. Usque ad saeculum vicesimum omnes nummi, quae sicut pecunia fungebantur, ex auro, argento aut aere auctoritate rectionis cudebantur, et mandata nummaria, syngrapha nummaria, et chartae argentariae solae ex fundis metallorum in argentaria servatis trahebant. Anno 1971 autem omnes orbi terrarum civitates per leges systema novum instituerunt, vulgo pecunia fiduciaria appellatum, ubi sola argentaria centralis in quaque civitate potest imprimere chartas argentarias. His tesseris novis in argentaria metallum non adest, sed valorem moderantur duo instituta in quaque civitate: argentaria centralis et aerarium publicum.
Romani pluribus nummis usi sunt; aetate liberae rei publicae Senatus saepius nummos facere iussit, quamquam magistratus imagines proprias aliquando fecerunt. Urbes et civitates quae partes fecerunt imperii Romani postea suos nummos facere poterunt.
Romae antiquae duo nummi aurei cuduntur: aureus, qui fere septem grammata auri compositi cum argento continuit, et solidus, cui ex 4.4 grammate pensato 4.2 auri infuit. Nummi Romani et Byzantini saepe cum metallis aliis compositi sunt, ut valor suus minus sit quam valor in nuumo inscriptus tanto ut systema nummarium rationale habeatur.[3]
Romani primi prodigium patiuntur hyperinflationarium tertio saeculo. Quique Augusti, ut militum obsequia pigneretur, mercedes militibus augmentabant, sed pecuniis carebant ad id facendum. Ad mercedes luendas, igitur Augusti argentum in monetis diminuerunt. Argento autem diminuto, pretii ubique tantum auxerunt, ut Augusti iterum mercedes auxere necesse sit. Hoc iterum iterumque accidit. Consummatio fuit disaestimatio monetae romanae fere completa, ob quam consequentiam multa commercium post discrimen facta est sola cambitas.[4]
At, interventores, qui, ut severa depressionis mala leniantur, oeconomiam destricte a rectione regi volebant, praeceptum aureum malum habebant. Quamobrem circum annum 1933 civitates praeceptum aureum partim reliquerunt. In CFA, hoc accidit per Iussum Exsecutivum Numerum 6102, quo dominium auri ab civibus vetatum est.[5] Ex anno 1933 pleraeque monetae nummos aureos iam non cuderunt.
Hoc facto aetas pecuniae chartaceae advenit. Civitates mundi anno 1944 systema Bretton Woods adoptaverunt, quo Aerarium Monetarium Internationale decretum est ac quo civitates inter se aurum pro charta argentaria mutabunt, sed civibus ipsis iam aurum non habebunt. Hoc autem systema demum anno 1971 quoque succumbit, quo tempore omnes civitates mundi ad systema fiduciarium adusque conversi sunt. Hoc in systemate valor monetae civitatis aestimatur per cambium internationale (FOREX) et aequilibrium omnium mercimoniorum quae inter nationes commerciantur. Valor monetae cuiusdam civitatis tandem diminuit siquando lacuna commercialis magna accumulatur. Argentaria centralis quoque potest valorem moderari per usuras et reservas capitales accomondandas et aerarium publicum potest novas chartas novas imprimendo ad oblatum monetarium augendum.
Ordo | Moneta | Codex ISO 4217 (symbolum) |
Proportio mercatus cotidiani (mense Aprili 2013) |
---|---|---|---|
1 | Dollarium Civitatum Foederatarum | USD ($) | 87.0% |
2 | Euro | EUR (€) | 33.4% |
3 | Ienum Iaponicum | JPY (¥) | 23.0% |
4 | Libra sterlingorum | GBP (£) | 11.8% |
5 | Dollarium Australiense | AUD ($) | 8.6% |
6 | Francus Helveticus | CHF (Fr) | 5.2% |
7 | Dollarium Canadense | CAD ($) | 4.6% |
8 | Pensum Mexicanum | MXN ($) | 2.5% |
9 | Renminbi Sinense | CNY (¥) | 2.2% |
10 | Dollarium Neozelandense | NZD ($) | 2.0% |
11 | Corona Suecica | SEK (kr) | 1.8% |
12 | Rubelus Russicus | RUB (₽) | 1.6% |
13 | Dollarium Hongcongense | HKD ($) | 1.4% |
14 | Corona Norvegica | NOK (kr) | 1.4% |
15 | Dollarium Singapurense | SGD ($) | 1.4% |
16 | Libra Turcica | TRY (₺) | 1.3% |
17 | Won Austrocoreanum | KRW (₩) | 1.2% |
18 | Rand Austroafricanum | ZAR (R) | 1.1% |
19 | Realis Brasiliensis | BRL (R$) | 1.1% |
20 | Rupia Indica | INR (₹) | 1.0% |
Alia | 6.3% | ||
Summa[8] | 200% |
Usus monetarum in notione legis monetae nititur: quod civitas sui iuris constituit qua moneta utatur.
Organizatio internationalis unificationis (ISO) systema codicum trium litterarum (ISO 4217) introduxit, quo quisque moneta definitur; itaque dollarium CFA USD, euro EUR, ienum Iaponicum JPY appellantur.