Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.
Fridericus Myconius (vere: Friedrich Mecum; natus die 26 Decembris 1490 Lichtenfels in Franconia Superiore, mortuus die 7 Aprilis 1546 Gotae) qui antea frater franciscanus fuerat, fuit reformator summus in Thuringia theologus Germanicus.
Myconius anno 1510 Franciscanus factus est ad Montem Sanctae Annae[1] in Saxonia et anno 1512 Vimariae. Ibi anno 1516 sacerdos ordinatus est. Myconius inde a principio Reformationis sectator entheus fuisse videtur; monasterium deserens anno 1524 Gotam venit tamquam parochus protestanticus unde quasi reformator totius Thuringiae creatus est. Pluribus congressibus disputatoriis particeps in Lipsiam vocatus est ut ibi nova fides institueretur.
Opus eius de Historia reformationis (quoad regionem Gothensem) edidit S. Cyprian anno 1715 Gotae. Lommatzsch autem eius vitam descripsit anno 1825 opere cui titulus Narratio de Myconio.
![]() |
Haec stipula ad biographiam spectat. , si potes! |