Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.
Frequentia in statistica est numerus, qui quotiens quidam adsit valor significat statistica populatione vel collectivo. Si populationem rite appellamus littera , valoris frequentia (absoluta) est subcopiae subdictae cardinalitas, quae est copiae elementorum numerus:
ubi characteris valorem elemento designat considerati. enim subcopia est illorum populationis elementorum, quibus ei characteri valor . Cum exempli gratia populationi hominum insint triginta oculis viridibus, vigintique oculis caeruleis, character est color oculorum, et "30" est frequentia valoris "virides" et "20" frequentia valoris "caerulei".
Distributio frequentiarum (absolutarum) est tabula, qua valorum nomina scribuntur ac frequentiae.
Exempli gratia, valoribus signis appellatis atque frequentiis eorum, sic distributio frequentiarum videtur:
Valor | Frequentia |
---|---|
Absolutas praeter frequentias, alia sunt genera frequentiarum, quas statisticis investigationibus colligimus et distributionibus inscribimus.
Frequentiae relativae quotiens significant, frequentiae absolutae in totius cardinalitate populationis sint; formaliter, frequentia absoluta valoris atque cardinalitate populationis, frequentia relativa est:
Frequentiae percentuales, quas hic littera designavimus, sunt centuplae frequentiae relativae: .
Si ordinari possunt valores characteris, ita ut, si verum habeamus, valor minor videatur quam valor , licet frequentias cumulatas unius valoris appellare, eius indice atque frequentia cuiusdam valoris , numeros subdictos:
Cumulatae enim frequentiae sunt populationis numerus elementorum valore characteris non maiore quam . Sic igitur distributio frequentiarum cumulatarum videtur:
Valor | Frequentia cumulata |
---|---|
A frequentiis ipsis cumulatis licet frequentiae relativae cumulatae et frequentiae percentuales cumulatae duci subdictis utrasque formulis:
(relativa cumulata)
(percentualis cumulata)
Quantitativus si character est, cum nimia adsint data, eius proximi valores solent in classes dividi, quae intervalla significant complectentia amplius unum valorem. Classis frequentia modo est omnium valorum summatae pertinentium frequentiae. Si exempli gratia data de longitudine brachiorum collegimus, valoresque autem in classes amplitudine binorum centimetrorum divisimus, ita potest tabella frequentiarum videri:
Brachi longitudo | Frequentia |
---|---|
41-42 | 10 |
43-44 | 20 |
45-46 | 32 |
47-48 | 35 |
49-50 | 25 |
51-52 | 17 |
53-54 | 6 |
Summa | 145 |
Classibus istis permiscendae non sunt classes reales, quae classes sunt ex instrumento mensorio genitae. Exempli gratia, si nostro mensorio instrumento sola centimetrorum signa leguntur nec millimetrorum, nescimus, quot millimetra a centimetrorum signis mensura vera absit; cum instrumentum longitudinem metiendam aperiat prope signum 45 centimetrorum instare, inter 45 igitur centrimetra ac 45.5 interesse, non possumus certe scire sitne longitudo vera 45.1 centimetra aut 45.2 centimetra aut alia. Itaque sic classes reales possunt videri: [40,5-41,5), [41,5-42,5), [42,5-43,5). Cum eundem adesse sumpserimus errorem priore exemplo de longitudine brachiorum, scribi possunt classes reales dimidio centimetro subtracto aut addito classium extremis: [40,5-42,5), [42,5-44,5), [44,5-46,5), [46,5-48,5), [48,5-50,5), [50,5-52,5), [52,5-54,5).
Liquet classium deligendam esse clausuram. Classis dicitur sinistre claudi si sinistrum extremum includitur nec dextrum, dextre claudi si dextrum includitur nec sinistrum, et sinistre dextreque claudi, utrumque si includitur. Etiam liquet solam aut sinistram postremam classem aut dextram sinistre dextreque posse claudi.
Inter duo extrema distantia classium amplitudo eius appellatur, dimidiaque eorum summa valor medius.