Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.
Frasier est series televisifica Americana ab anno 1993 usque ad annum 2004 emissa. Persona principalis et scilicet eponymus est Frasier Crane (a Kelsey Grammer actus), qui psychiatrus programmatis cuiusdam radiophonici operatur. Inter alias personas principales Niles Crane (a David Hyde Pierce actus) frater huius ac Martinus Crane (actus a Ioanne Mahoney) pater horum numerantur.
Serie ineunte Frasier, qui Bostoniá immigravit Seattlum, in patriam suam, sensim consuetudinem meliorem cum Niles fratre, viro trepido, et Martino patre aetate provecto habere conatur. Martinus, cum laesione coxae patiatur, non iam munere vigilis fungi potest, et idcirco cum Eduardo cane in domum Frasier immigrat. Martinus vitam simplicem modestamque agere solet, cum et Frasier et Niles frater luxuriam et vitam dulcem diligant, quod pater eorum frequenter conqueritur. Frasier autem et Niles inter se iterum iterumque aemulari solent. Niles amore captus est Daphnes, physiotherapeutae Martinum procurantis, quae etiam domum Frasier habitat.
Actor/actrix | Persona |
Kelsey Grammer | Frasier Crane |
David Hyde Pierce | Niles Crane |
Ioannes Mahoney | Martinus Crane |
Peri Gilpin | Rosalinda "Roz" Doyle |
Ioanna Leeves | Daphne Moon |