Knowledge Base Wiki

Search for LIMS content across all our Wiki Knowledge Bases.

Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.

Caligula

Gaius Iulius Caesar Germanicus, breviter Gaius Caesar, dictus Caligula (1241 p.C.n.), fuit princeps Romanus. Antii natus die 31 Augusti 12, ab 37 imperavit, quoad anno 41 occideretur.

Caligula fuit filius natu minimus Germanici et Agrippinae maioris. Proavia eius erat Livia Drusilla, proavus Augustus, patruus magnus Tiberius, et patruus Claudius.

Nobilissimo genere ortus est: Germanicum patrem, qui maximis exercitibus praefuit, Augustus pro nepote adoptavit; Agrippina mater fuit neptis Augusti et exemplar feminae Romanae emendatae. Gaius agmen patris sui comitatus est, ubi cognomen Caligula a militibus ei datus est propter caligas parvas quibus induere solebat. Anno 14, Germanicus a Tiberio novo imperatore adoptatus est, etsi Tiberius Caligulam et Agrippinam non magni aestimabat. Germanico 10 Octobris anno 19 mortuo, Caligula et sorores cum proavia Livia habitare iverunt. Livia autem anno 27 mortua, liberi cum avia Antonia habitare iverunt. Nec Livia nec Antonia Caligulae vacaverunt, et ut fama est Caligula incestus cum sororibus hoc tempore committere coepit.

Lucius Aelius Seianus, praefectus praetorio Tiberii, familiam Caligulae criminis maiestatis accusavit. Agrippina expulsa est, ad insulam quo fame enecta est; etiam duo Caligulae fratres, Nero Drususque, fame enecti sunt. Seianus Caligulam necare cogitabat, sed Tiberius eum comprehendit et necavit.

Hoc tempore, Caligula gratiam iniverat apud Tiberium, qui Caligulam Capreis appellavit. Ut fama est, nobilissimae feminae Capreis a Tiberio corruptae sunt, sed non semper famae credendum. Suetonius dicit Caligulam adulavisse Tiberium, qui familiam suam necaverat, et deinde hilaritate ad ludos gladiatorum spectavisse servosque excruciavisse. Anno 33, Tiberius Caligulae quaesturam honorariam dedit.

Die 16 Martii 37, Tiberius mortuus est. Ut dicitur, Quintus Naevius Sutorius Macro, Caligulae custos et praefectus praetorio, Tiberium culcita suffocavit. In testamento suo, Tiberius imperium Caligulae et Tiberio Gemello reliquit, sed die 18 Martii Senatus Caligulam imperatorem creavit. Caligula imperatore, testamentum inritum denuntiavit et Gemellum necavit.

Menses principes regni Caligulae boni erant. Nummos praetorianis dedit, iudiciosque criminis maiestatis finivit. Consulatum anno 37 cum Claudio patruo primum suffectum gessit. Nam quamquam senatus summum magistratum ei statim obtulit, dixit se post sex menses, qui consules eius anni Gnaeus Acerronius Proculus et Gaius Petronius Pontius Nigrinus fasces gererent, magistratum suscepturum[1]. Etiam annis 39, 40 (hoc anno sine collega), 41 consul ordinarius creatus est. Multi eum amaverunt quod filius Germanici erat, sed in morbum mox incidit. Auctores Suetonius et Cassius Dio dicunt eum habuisse febrem cerebri; tandem corpus suum, sed non mens sua, convaluit.

Caligula: AR denarius
annis fere 37/41 iussu Caligulae incussus ad memoriam expeditionis in Germaniam a patre annis 14-16 factae
GERMANICVS CAESAR P[ater] C CAES AVG GERM, caput Germanici patris; C CAESAR GERM P M TR POT, caput Caligulae laureatum
18 mm, 3.58 g
RIC, Gaius Caligula, I, 18; Lyon 172; RSC 2

Cum multi putaverint Caligulam esse insanum et tyrannum, Philo Alexandrinus putavit eum esse sanum, at crudelem et vitiosum. Ut fama est, Caligula equum suum Incitatum senatorem appellavit, milites inter bellum contra Britannos conchas colligere inculcavit, et cum sorore Drusilla incestum admisit.

Solum tres annos et decem menses rexit. Die 24 Ianuarii anno 41, necatus est a coniuratore Cassio Chaerea, qui cum Germanico militatus fuerat et cuius vocem Caligula saepe ludibrio habuerat. Cassius et alii coniuratores etiam uxorem Caligulae, Caesoniam, et filiam eorum, Iuliam Drusillam, necaverunt. Caligula imperatore necato, erat multa perturbatio; Claudius tandem a praetorianis imperator appellatus est.

Gaius hospes et conviva

Sorores tres pleno convivio "singulas infra se vicissim conlocabat, uxore supra cubante," ait Suetonius.[2]

"Omnium prodigorum ingenia superavit," dicit idem auctor, de novo balnearum usu et portentosissimis generibus ciborum atque cenarum huius principis disserens, "ut calidis frigidisque unguentis lavaretur, pretiosissima margarita aceto liquefacta sorberet, convivis ex auro panes et obsonia apponeret ... Fabricavit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, versicoloribus velis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam vitium et pomiferarum arborum varietate; quibus discumbens de die inter choros ac symphonias litora Campaniae peragraret."[3] In ponte quem per Sinum Baianum cum tabernis deversoriis construxit, cenas noctu celebravit nonnullosque convivas in mare pulsit.[4]

Gaius deus

In Templo Castoris et Pollucis Gaius saepe stabat inter fratres deos ibique "adorandum se adeuntibus exhibebat", dicit Suetonius. "Quidam eum Latiarem Iouem consalutarunt. Templum etiam numini suo proprium . . . instituit," ibique simulacrum aureum posuit quod cotidie amiciebatur veste quali ipse uteretur. Sacrificia fuerunt phoenicopteri, pavones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae, generatim per singulos dies.[5] Post mortem Gaium deificandum nemo proposuit.

Nexus interni

Notae

Fontes

Imperatores Romani

Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus


Antecessores:
Marcus Aquila Iulianus et Gaius Nonius Asprenas
Consul
39
cum
Lucio Apronio Caesiano
Successores:
ipse III (sine collega)
Antecessores:
ipse II et Lucius Apronius Caesianus
Consul
40

sine collega
Successores:
ipse IV et Gnaeus Sentius Saturninus
Antecessores:
ipse III (sine collega)
Consul
41
cum
Gnaeo Sentio Saturnino
Successores:
Tiberius Claudius Caesar Augustus II et Gaius Caecina Largus