Knowledge Base Wiki

Search for LIMS content across all our Wiki Knowledge Bases.

Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.

Aërodromus aëroportus Bruxellarum (2009).

Aërodromus[1][2] est, secundum Institutum Unitarum Nationum Aviationis Civilis (ICAO(en)), curriculum rectangulare aëroplanis delabentibus paratum[3] sive aëroportus pars, de qua avolant et ad quam advolant aëroplana.

Aërodromi in aëroportu sic aedificari solent, ut aeroplana et avolantia et advolantia vento adverso uti possint, nam constat ventum adversum secundo vento utiliorem esse. Adverso enim vento velocitas aeris maior est quam secundo vento, quo fit, ut vis portatrix aëroplani in maius crescat.

Stratum

Aërodromi ex bitumine vel rudere concreto facti sunt; naturales etiam in campo gramineo consistunt.

Materia in charta aëroportus cum tribus litteris maiusculis describitur. Bitumen, rudus concretum, gramen et glarea frequentissime adhibentur.

Sigla haec significant, exempli gratia:

Notae

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001.
  2. Etiam aërodromos, in John C. Traupman, Latin-English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 645, s.v. runway.
  3. Cf. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009 [s.v. landningsbana].

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad aërodromum spectant.