ISO/IEC 17025: History and introduction of concepts

Nexus recensere
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Vide etiam paginam discretivam: Montanea (discretiva).
Everestius mons e monte Kala Patthar visus.

Mons (-tis, m.) est altum columen vel magna planetae protuberatio ex vulcanismo aut e planetae superficiebus plicatis orta. Definitio montium incerta est, sed saepe columen elevatum plus quam 700 metra super eius radices mons esse dicitur.[1]

Terrae montium distributio est: 52 centesimae Asiae, 36 centesimae Americae Septentrionalis, 25 centesimae Europae, 22 centesimae Americae Australis, 17 centesimae Australiae, et 3 centesimae Africae. Omnino, 24 centesimae lithosphaerae in montibus consistit. Decem centesimae hominum terras montanas incolunt. Omnia mundi flumina magna fontes ex montibus exoriuntur.

De montium magnitudine:[2]

Etymologia verborum cognatorum

Adiectivum "montaneus" in media Latinitate in coniugatione feminina "montanea" conversum est, unde vocabula orti sunt ut Italicum montagna, Francogallicum montagne, Hispanicum montaña, et cetera. Tamen verbum neutrale simile in plurali "montana" in lingua Latina classica locum montanum significat.[3]

Montes terrae (iuga et systemata)

Montes in Terra sunt exempli causa:

Montes mundi (cacumina)

Montes extra Terram

Montes Lunae

Montes Martis

Nexus interni

Notae

  1. Secundum Britannica Student Encyclopedia, verbum hoc altitudines superiores quam 2000 pedes (610 m) attingit.
  2. Testimonium adhunc est e Vicipaedia Bulgaris
  3. Oxford English Dictionary, s.v. "mountain"; Niermeyer Mediae Latinitatis Lexicon Minus, s.v. "montanea".
  4. Nomen e lingua Balti indigena.

Nexus externi

Vide mons in Victionario.