Infrastructure tools to support an effective radiation oncology learning health system
Index
Locus: 57°49′0″N 28°20′0″E
Numerus incolarum: 189 315
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Pscovia,[1] vulgo Pskov (Russice Псков), olim Plescovia[2] (Russice Плесков), urbs est Russica, ad Velicam fluvium sita, metropolis regionis Pscoviensis. Circa 210 milia incolarum (anno 2017) habet. Sedes industriae, commeatus et culturae est. Urbi sunt multa monumenta historica architecturae.
Historia urbis
Annus primae mentionis Pscoviae in chronica est 903, quo anno ex loco illo uxor Helga (Olga) adducta est Inguaro (vulgo Igor), filio Rurici, ducis Novogardiensis.
Saeculis X–XII, urbs ad regnum Russicum antiquum pertinebat. Saeculis XIII–XIV, post regni dissolutionem, urbs erat rei publicae Novogardiensis pars, et ab anno 1348 fuit metropolis rei publicae sui iuris, quae a Moscovia anno 1510 iniuncta est.
Saeculis XIII–XVI, Pscovia erat magni valoris sedes commercii, industriae, et culturae. Ad finem saeculi XVIII, erat valens arx contermina Russiae.
Die 2 Martii 1917, Nicolaus II, ultimus imperator Russiae, Pscoviae throno abdicavit.
Tempore Belli Magni Patrii, copiae Germanae urbem diripuerunt.
Anno 2009 Pscovia dignata est titulo Urbis gloriae militaris (Russice Город воинской славы).
Notae
- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; A. Guagnini, Moscoviae descriptio (in: Historiae Ruthenicae scriptores exteri saeculi XVI)
- ↑ I. Hofmannus, Lexicon universale, tomus III., p. 790
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Pscoviam spectant. |