Informatics Educational Institutions & Programs

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Albis[1] est flumen magnum in re publica Bohemica Germaniaque, quod in Oceanum Fresonicum fluit. Alia nomina sunt Alba, Albea, Albia, Albius, Alpia, Alvea, Heilba, Helbia et Herlba.[1]

Albis fluvius visus a Saxo Regali vulgo Königstein
Cursus Albis

Geographia

Fontes Albis sunt in montibus Gigantium in Cechia, qui ad Sudetes pertinent. Urbs maxima ab Albe percursa est Hamburgum; Dresda in Saxonia et Magdeburgum in Saxonia-Anhaltio sunt urbes aliae ad Albem sitae. Multavia ex Gabreta et Bohemica silvis delabens, in Albem apud Melnicam fluit. Apud Cuxhaven Albis mari Germanico influit.

Flumen primum a Pomponio Mela notum est.

Flumina influentia

Res oeconomicae

Pars fluminis inter Hamburgum et Cuxhaven etiam aditus ad portum civitatis Hamburgi est.

Nexus interni

Notae

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Albis spectant.