Histopathology image classification: Highlighting the gap between manual analysis and AI automation

Nexus recensere
Vide etiam paginam discretivam: Temperatura (discretiva).
Maximum in toto orbe terrarum thermometrum, ut dicitur, in California positum.

Temperatura est quantitas physica(en) quae naturam caloris vel frigoris per quantitates significat. Temperatura est mensura quae thermometro computatur(en). Energiam kineticam atomorum vibrantium(en) et confligentium quibus substantia constituitur ostendit.

Haec magnitudo olim gradus caloris appellabatur, sed hoc nomen dubiosum proveniebat ex theoria falsa, quae calorem esse materiam sicut aquam inter res fluentem dicebat.

Temperatura hodie saepe secundum scalam thermodynamicam scientificam indicatur, gradibus K = Kelvinianis. Hoc nomen unitatis ex Guilielmo Thomson, Barone Kelvino electum appellatur, propter eius conlationes maximi momenti ad theoriam thermodynamicam amplificandam. Secundum axiomata thermodynamica, 0 Kelvin est temperatura minima in statu aequilibrii, quamquam temperaturae negativae fieri sunt in statibus quo aequilibrio caretur.

Quamquam autem gradus K est unitas probata per Systema Unitatium Internationale, aliae unitates ad temperaturae thermodynamicae mensuram hodie etiam adhibitae sunt, sicut gradus °C appellata secundum Andream Celsium, °F secundum Danielem Gabrielem Fahrenheit, °R secundum Réaumur, et R aut °Ra secundum Gulielmum Rankine.

Temperatura magni momenti in omnibus scientiae naturalis(en) disciplinis est, inter quas astronomia, biologia, chemia, geographia, ingeniaria mechanica, medicina, metallurgia, oecologia, physica, scientia materiarum(en), et scientia telluris, atque in plurimis vitae quotidianae rebus. In re meteorologica, temperatura inter variabiles maximi momenti quantitates numeratur, praecipitationis modum, ventorum vehementiam, et tempestatum magnitudines determinantes.

De vocabulis

Latinitate classica haec notio saepius vocibus calor vel frigus describitur. Voces temperatio, temperies, temperamentum, temperatura rerum mixtionem aequatam significant,[1] sic tempestas moderata aeris vel caeli temperatio dicebatur. Hodierna notio temperaturae "gradus caloris" dici potest, sed vocabulum temperatura in libris eruditis recentibus usitatum est.[2][3]

Effectus temperaturae

Media corporis humani temperaturae quotidianae variatio.
Dua thermometra temperaturam Celsianam et Fahrenheitianam ostendunt.
Usitatum thermometrum Celsianum temperaturam diei hiemalis −17C metitur.

Multae rationes physicae ad temperaturam coniunguntur, quarum aliquot infra perscribuntur.

De scala Kelviniana, Celsiana, Fahrenheitiana

Cum systema aequore maris sub pressione atmosphaerica (1 atm) quoddam calefaciatur, temperatura augmentat gradibus:

Ad usum quotidianum, homines scalam Celsianam malunt, ubi aquae congelationis temperatura valore zero assignatur, et ebullitionis centum. Ad temperaturas Kelvinienses in Celsienses et vice versa convertant, habemus igitur formulas:

Kelvin = °Celsius + 273.15
°Celsius = Kelvin − 273.15

Scala vetus in usu Americano populo gratissima habetur Fahrenheitiana, cui formula definiens est

De temperaturae natura

Temperatura plerumque per quodquam rei adiunctum decernitur, quod cum res calefit augmentat.? Thermometra primitiva utuntur, exempli gratia columnis vitrii longis hydrargyri plenis; his in thermometris prope temperaturas ordinarias hydrarguntum? in proportione calori dato expandit. Saepe autem adiuncta in proportione calori applicato agumentare nolunt. Aqua, exempli gratia, cum calefit, primum contrahit, tunc expandit; qua de causa crystalla aquae in superficie corporis aquae hieme fluitant, quod ea minus densa sunt quam aqua liquida.

Temperaturae praecipuae

Notae

Bibliographia

  • Adkins, C. J. (1968) 1983. Equilibrium Thermodynamics. ed. tertia. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-25445-0.
  • Buchdahl, H. A. 1966. The Concepts of Classical Thermodynamics. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Chang, Hasok. 2004. Inventing Temperature: Measurement and Scientific Progress. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-517127-3.
  • Jaynes, E. T. 1965. "Gibbs vs Boltzmann entropies." American Journal of Physics 33 (5), 391–398.
  • Middleton, W. E. K. 1966. A History of the Thermometer and its Use in Metrology. Baltimorae: Johns Hopkins Press.
  • Miller, J. 2013. "Cooling molecules the optoelectric way." Physics Today 66 (1): 12–14. doi:10.1063/pt.3.1840. Bibcode 2013PhT....66a..12M.
  • Partington, Iacobus Riddick. 1949. An Advanced Treatise on Physical Chemistry, vol. 1, Fundamental Principles: The Properties of Gases. Londinii: Longmans, Green & Co.
  • Pippard, Alfred Brian. (1957) 1966. Elements of Classical Thermodynamics for Advanced Students of Physics. Iterum impressum. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Quinn, T. J. 1983. Temperature. Londinii: Academic Press. ISBN 0-12-569680-9.
  • Schooley, J. F. 1986. Thermometry. Boca Raton Floridae: CRC Press. ISBN 0-8493-5833-7.
  • Roberts, J. K., et A. R. Miller. (1928) 1960. Heat and Thermodynamics. Ed. quinta. Glasgoviae: Blackie & Son Limited.
  • Thomson, W. (Lord Kelvin). (1843) 1863. "On an absolute thermometric scale founded on Carnot's theory of the motive power of heat, and calculated from Regnault's observations," Proceedings of the Cambridge Phil. Society. 1 (5): 66–71.
  • Thomson, W. 1851. "On the Dynamical Theory of Heat, with numerical results deduced from Mr Joule's equivalent of a Thermal Unit, and M. Regnault's Observations on Steam." Transactions of the Royal Society of Edinburgh 20, pars 2 ((Martius): 261–268, 289–298.
  • Truesdell, C. A. 1980. The Tragicomical History of Thermodynamics, 1822–1854. Novi Eboraci: Springer. ISBN 0-387-90403-4.
  • Tschoegl, N. W. 2000. Fundamentals of Equilibrium and Steady-State Thermodynamics. Amstelodami: Elsevier. ISBN 0-444-50426-5.
  • Zemansky, Mark Waldo. 1964. Temperatures Very Low and Very High. Princetoniae: Van Nostrand.
  • Zeppenfeld, M.; Englert, B. G. U.; Glöckner, R.; Prehn, A.; Mielenz, M.; Sommer, C.; van Buuren, L. D.; Motsch, M. et al (2012). "Sysiphus cooling of electrically trapped polyatomic molecules". Nature 491 (7425): 570–573. arXiv:1208.0046 .

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad temperaturam spectant.