FAIR and interactive data graphics from a scientific knowledge graph

Ulixes Tiresiam consulens in cratere antiquo (circa 380 a.C.n.) - Pictura narrationem Homeri diligenter sequiturː caput Tiresiae e solo surgit.
Tiresias Ulixi apparens - secundum carmen decimum primum Odysseae ab Iohanne Henrico Füssli circa 1780 pictus

Tiresias (Graece Τειρεσίας) in mythologia Graeca, Everis et Chariclis filius, est praeclarus vates Thebanus, qui voluntatem deorum avium cantibus vel etiam sonitu alarum dinoscit.[1] In Odyssea Ulixes Circae monitu ad Inferos mittitur ad eum consulendum, quia solus inter umbras vanas mentis facultates non amisisset[2]. Vitam autem in Boeotia degit, regum Thebanorum comesː in primis Labdacidas saepe monuit, quibus ob oracula saepe invisus fiebat adeo, ut artem divinatricem vati inutilem esse existimarit, quia si acerba praenuntiaris inimicos tibi feceris, si contra mentiaris iniuriam deis feceris[3]. Ut qui fatorum interpres esset, in multis tragoediis antiquis apparebat, inter quas praeclarissimae sunt Sophocleae Antigona et Oedipus rex. Longissima vita donatus est ut qui in Bacchis Cadmo adhuc vivente iam senex esse dicebatur et Oedipodi eius abnepoti nihilominus superfuit.

Cur a deis excaecatus sit

Caecitas saepe cum vaticinatione coniungebatur (Phineus, Homerus...). De Tiresia duae praecipuae fabulae narrabanturː

  • Secundum Pherecydem Tiresias forte deam Athenam nudam et lavantem aspexit. Pudicitia laesa dea ei lumina ademit. Cum autem misera mater Charicles deam precibus adiret, illa aurium Tiresiae potestatem ita auxit, ut avium sermonem intellexerit. Simul ei baculum dedit, quocum progrederetur, velut ac si videret.
  • Secundum Hesiodum (et Ovidium) Tiresias duos serpentes coeuntes calcavit[4], e quo mulier e viro factus est. Sortibus monitus eodem regressus iterum eosdem serpentes calcavit et rursus vir evasit. Cum autem Zeus et Hera, uter sexus in coitu maximam voluptatem perciperet, quondam disceptarent, Tiresiam utriusque expertum[5] litis iudicem fecerunt. Qui respondit e voluptate amoris novem partes habere feminam et tantum unam virum[6]. Quo responso indignans Hera eum excaecasse dicitur. Zeus, ut poenam velut molliret, ei vaticinationem instar solacii dedit. Haec fabula Francogallico poetae Gulielmo Apollinari drama surrealisticum inspiravit, Les mamelles de Tirésias inscriptum ("Tiresiae mammae", 1917).
  • Fuerunt etiam, qui dicerent Tiresiam caecum factum esse, quia mortalibus arcana deorum detexisset, quae causa poenae multis hominibus in mythologia fuit.

Notae

  1. Euripides, Phoenissae 839
  2. Odyssea X.492.
  3. Phoenissae 954-8ː ὅστις δ´ ἐμπύρῳ χρῆται τέχνῃ //μάταιος· ἢν μὲν πικρὰ σημήνας τύχῃ, //ἐχθρὸς καθέστηχ´ οἷς ἂν οἰωνοσκοπῇ· // ψευδῆ δ´ ὑπ´ οἴκτου τοῖσι χρωμένοις λέγων // ἀδικεῖ τὰ τῶν θεῶν.
  4. Sic Hyginus. At Ovidius III.325ː baculi violaverat ictu.
  5. Ovidius III.323ː Venus huic erat utraque nota.
  6. Hos versus Hesiodi citat Apollodori bibliothecaː οἴην μὲν μοῖραν δέκα μοιρῶν τέρπεται ἀνήρ, τὰς δὲ δέκ᾽ ἐμπίπλησι γυνὴ τέρπουσα νόημα.

Fontes

Tiresias serpentes coeuntes baculo percutit. - Imago circa 1690 aeri incisa ad Metamorphoses Ovidianas illustrandas

Plura legere si cupis