FAIR and interactive data graphics from a scientific knowledge graph
Index
Iohannes I[1] fuit episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae circiter a die 13 Augusti 523.
Vita
Pauca de vita Iohannis, antequam papa factus est, nota sunt praeter quod in Etruria natus est. Nullis defensus publicis praesidiis, religiosae paci et civili incubuit. Legatione suscepta ad Iustinum imperatorem Romanorum, Constantinopolim missus est; cum Theodorico imperatori ariano, a quo missus erat, non placuisset de rerum exitu, in carcerem detrusus est Ravennae, ubi fame sitique interiit, anno quinquagesimo vicesimo sexto.
Pontificatus
Anno Domini quinquagesimo vicesimo tertio, Episcopus Romanae Ecclesiae electus, ipsam tres annos gubernavit, quamquam cum Iohannes papa creatus esset, iam senex et aeger erat.
Iohannes primus papa fuit, qui Constantinopolim iter fecit. Illuc a Theodorico, rege Ostrogothorum, missus est, ut imperator Iustinus I decretum contra Arianos revocaret.
Theodoricus Iohannem in suspicionem adduxit de coniurare cum imperatore contra eum[Latinitas dolet]. Ergo Iohannes, cum in Italiam rediit, a Theodorico in vincula coniectus est et captivus Ravennae obiit, sed corpus eius in Basilica Vaticana Romae sepultum est.
Notae
Nexus externi