FAIR and interactive data graphics from a scientific knowledge graph

Nexus recensere
Calendarium antiquum anni 1000 p.C.n.

Calendarium est systema quo tempus per aetates accurate aestimatur. Calendaria saepe constant in ordinationibus dierum, mensum, annorumque quibusdam, quae dies et fastos et profestos indicant.

Paene omnia hodie fundamenta habent in calendario Gregoriano, quod creatum est ut dies aequinoctis vernalis die 20 vel 21 Martii semper cadat, sed per aetates multi cultus humani multa calendaria distincta composuerunt ut homines multorum astrorum motum per caelum sequantur.

Calendaria lunaria

Luna phantasias suas mense quodam praebens, conspecta ex hemisphaerio septentrionali. In astronomia fluctuatio Lunae hic visa dicitur libratio orbitalis.

Calendaria lunaria lunae gyrum in caelo obtemperant. Luna multas phases[1] in caelo praebet. Interlunium est phasis prima lunationis, qua luna primum quadrantem praebet, deinde luna crescit ad mediam, et ad plenam; et inde rursus decrescit mediam alteram suam relinquendo, usque ad ultimum quadrantem, et tandem ad lunam opacam vel novam. Ideo in calendario lunario mensis definitur ut tempus necessarium ad lunam percurrendam omnes phases suas in caelo.

Unicum calendarium re vera lunarium est calendarium Islamicum, quod menses durationis 29 et 30 dierum alternantes diesque intercalarios adhibet, ut gyri lunaris spatium 29.5306 dierum solarium accurate sequatur.[2] Annus mensum duodecim islamicus igitur 354.37 dies solares aequat, ut semper paene 11 diebus cum calendario Gregoriano discrepat. Quamobrem festi dies, sicut Ramadanum, qui calendario Islamico calculantur, quoque in anno undecim dies ingreditur.

Calendaria lunisolaria

Fere omnia calendaria quae lunaria dicuntur sunt calendaria lunisolaria, quae pars lunaris et pars solaris. Exemplum notum calendarii lunarii-solarii est calendarium Hebraicum. Hoc calendarium menses intercalarios inseruit, circulum undeviginti annorum metatonicum sequendo, ut tempora anni numquam multum discrepet. Alium exemplum calendari lunisolaris in usu hodierno est calendarium Sinicum.

Calendaria solaria

Collocatio solis et telluris initio temporum anni

Calendaria solaria tempus aestimant iuxta solis cursum in caelo. Haec calendaria specialiter agriculturam servunt, quia agricultura maxime dependent a lucis diei spatio, quod per tempora anni solaria asidue mutatur. Varia anni tempora Telluri producuntur, quia ob Telluris axis inclinationem respectu plano solari, Telluris cursum circum solem efficit spatium lucis diei per annum variare. Longissimum spatium est in aestate; brevissimum est in hieme. Ut calendarium solarium huic variationi correspondat, anni duratio igitur definitur, ut tempus illud aequet, quod necesse est ut lucis diei spatium ad eandem durationem post tempus reddat.

At, ut anni duratio per solis cursum exactiter definiatur, necesse est decernere puncto in orbita Telluris fiduciali,[3] quod ob Telluris axis precessionem, duratio annum aliquanto ab eo puncto dependet. Sunt quattuor puncta cardinalia Telluris orbitae, quae sicut punctum fiduciale servire possunt: dies brumalis (vel dies brevissimus in septentriones, 21/22 Ianuarii), dies aequinoctalis vernalis (Martii 20/21), dies solstitialis (vel dies longissimus in septentriones, 20/21 Iunii), dies aequinoctalis autumnalis (21/22 Septembris). Annus igitur solaris valet, respective, 365.242 740 49, 365.242 374 04, 365.241 626 03, vel 365.242 017 67 dies,[4][5][6][7] Cuius valor medius, qui annus tropicus dicitur, aequat 365.242 189 56 dies. Fere omnia calendaria solaria puncto aequinoctali vernali utuntur.

Calendaria usitatissima

Calendarium Gregorianum
Num. Nomen Dies Num. Nomen Dies
1 Ianuarius 31 7 Iulius 31
2 Februarius 28, 29 (aut 30) 8 Augustus 31
3 Martius 31 9 September 30
4 Aprilis 30 10 October 31
5 Maius 31 11 November 30
6 Iunius 30 12 December 31

Calendarium Romanum ob partem in origine omnium calendariorum occidentalum notum est. Hoc calendarium in calendarium Iulianum anno 46 a.C.n. ab Iulio Caesare versum, deinde in calendarium Gregorianum anno 1581 ab Papa Gregorio XIII versum est. Hodie paene omnia calendaria in usu sunt species calendarii Gregoriani. Hae species multa festa et religiosa et politica denotant.

Calendaria solaria usitatissima sunt:

Calendarium Gregorianum diem intercalarium Februario addit in annos divisibiles a quattuor, extra eos divisibiles a centum et non a quadringentis. Haec additio efficit ut medius annus Gregorianus 365.242 500 dies aequat, quae adamussim anno aequinoctali vernali 365.242 374 dierum vero appropinquat. Quapropter secundum hoc calendarium dies aequinoctis vernalis die 20 vel 21 Martii semper accidit. Erratum uni diei numquam ante decem millia annorum videbitur.

Numeratio annorum

Calendarium Annum
Gregorianum AD 2024
Hebraicum AM 5785
Islamicum AH 1446

Quodque calendarium annos numerat secundum mores cultus humani qui calendarium primum incepit. Iudaei in calendario Hebraico numerant ab "initio mundi"—Anno Mundi, vel A.M. Musulmani in calendario Islamico annos numerant ab anno 622 Gregoriano, Anno Hegirae, vel A.H., cum Machometus Hegiram feceret.

In mundo Romano ante epochum Christianum, annorum numeratio sumpta est saepe ab anno regis vel imperatoris, vel, pro Romanis, ab fundatione Urbis (ab Urbe Condita, vel a.U.C.).

Quod calendarium Gregorianum ab Ecclesia Catholica ortum est, naturaliter hoc in calendario anni a die nativitatis Iesu Christi numerantur. Quapropter diu Europae illi anni post Christum natum numerabantur dicendo Anno Domini (A.D.), vel simili modo. Exempli gratia, annus quo Iesus natus est vocabatur, A.D. 1 (vel 1 p.C.n.); annus superior, Annus primus ante Christum natum (vel 1 a.C.n.). Nihilominus etiam aerae vulgaris (aer. vulg.) et ante aeram vulgarem (ante aer. vulg.) dici potest.

Norma autem numerationis astronomicae moderna illi anno, qui anno Christi natus superior est, numerum zerum assignat, et annis prioribus numeros negativos assignat, ut 40 a.C.n anno -39 astronomico correspondat.

Alia calendaria solaria

Etiam inter calendaria solaria habentur:

Haec calendaria in usu manent religionis causa.

Calendaria solaria proposita

Calend. Int. & Perpetuale
Num. Nomen Dies
1 Ianuarius 28
2 Februarius 28
3 Martius 28
4 Aprilis 28
5 Maius 28
6 Iunius 28
6' Bisextus 0/1
7 Sol 28
8 Iulius 28
9 Augustus 28
10 September 28
11 October 28
12 November 28
13 December 28
14 Dies Anni 1

Omnia calendaria translaticia multas difficultates praebent. Exempli gratia, numerus primi diei hebdomadis mensisque per annum lege obscura variat, itemque in annos dierum ordinatio obscuriter variat. Ut tantae difficultates superentur, necesse est quoque in anno novas chartas calendarias edi. Sunt qui et dicunt calendarium Gregorianum speciem imperialismi culturalis occidentalisque imponit in mundum.

Per aetates multa calendaria ad omnia haec problemata solvenda proposita sunt, sed adhuc nullum tam universale quam calendarium Gregorianum factum est.

Exempla talium calendariorum propositorum sunt:

Calendarium republicanum Francicum propter usum systematis decimalis notum est, quo decades dierum decem factae in loco hebdomadum adhibitae sunt. In usu annos 17931805 in Francia fuit, sed illud calendarium tam barbaricum complexumque erat, cuique anni diei singulo suum nomen proprium assignans, ut mox nemo eo usus est.

Calendarium Internationale Perpetualeque, quod in usu annos 19281989 apud collegium Eastman-Kodak fuit, in Calendario Positivistico ab Augusto Comte excogitato fundamenta habet, quod invicem in calendario Gregoriano et calendariis Polynesiae solariis fundamenta habet. Hoc in calendario omnes menses die Solis incipiunt, et accurate 28 dies (quattuor hebdomades) durant. Sunt tredecim menses cuncti, additicio mense Sole inter Iunium et Iulium interposito. Sunt duo dies intercalarii. Ultimus anni dies semper est specialis nomine Dies anni, nullo mense incluso. Et cum necesse est specialem diem intercalarium inserere, sequente calendarii Gregoriani lege de diebus intercalariis, ille dies interponendus est inter menses Iunium et Solem.

Calendaria fiscalia

Dies quidam Gregorianus modo Vicipaediano praebitus:
die 31 Decembris 2007
Idem dies Gregorianus modo UTC praebitus:
2007-12-31
(anno – mense – die)
Idem dies modo ISO 8601 computatus praebitusque:
2008-W01-1
(anno ISO! – hedomade – die)

Calendaria fiscalia eo consilio creantur, ut faciliores agantur activites financiales et eae quae ad vectigalia pertineant. Saepe his in calendariis menses redduntur, ut quisque numerum hebdomadum integrum, aut quattuor aut quinque, includat. Talia calendaria late a collegiis, regiminibus, systematisque computatralibus adhibentur.

Calendarium ISO, sub norma ISO 8601[8] anno 1988 a societate normas definendi ISO editum, est calendarium fiscalium, in quo quique annus in Lunae die incipit, et in Solis die desinit, et diei numerus immediater diem hebdomadis dat. Illud calendarium ISO autem, quaquam multa beneficia praebet, sicut calendarium liberum numquam potest servire, quod necesse est primum calendarium Gregorianum scire, priusquam calendario uti possimus. Annus ISO sic definitur, ut semper illo Lunae die incipiat iacente in hebdomade inter diem 29 Decembris et 4 Ianuarii calendarii Gregoriani.

Nexus interni

Notae

  1. Terminus technicus neolatinus: phasis (-is) = lunae facies, vel lunae faciei aspectus; Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018), Helf., LRL.
  2. "A System of Astonomy containing the Investigation and Demonstration of the Elements of that Science", William Emerson, London, 1769, p. 310. (Anglice)
  3. Fiducialis, terminus astronomicus qui significat punctum datum commendatum, quo relativum orbita planetae decernitur.
  4. Data extracta ab Jean Meeus (1991), Astronomical Algorithms, Ch.26 p. 166; Willmann-Bell, Richmond, VA. ISBN 0-943396-35-2; et a VSOP 87 ephemeridis planetariae; vide etiam Annus Tropicalis (Anglice)
  5. "The history of the tropical year", Jean Meeus et Denis Savoie, Journal of the British Astronomical Association 102, 1, 1992.(Anglice)
  6. Astrophysical Formulae, Kenneth R. Lang (Google Books) (Anglice)
  7. Confer "Calendars", L. E. Doggett; hoc autem opus errata continet.
  8. Vide ISO 8501 (Wikipaedia) (Anglice).