Effects of the storage conditions on the stability of natural and synthetic cannabis in biological matrices for forensic toxicology analysis: An update from the literature
Index
Parens (-entis, m. vel f.)[1] est homo qui gignit (pater) vel parturit (mater) liberos et qui postea plerumque educit eos. Ei quoque qui liberos adoptant parentes sunt. Recte dicitur parentem familiam consanguineam ascendentem gradu primo esse.
Parentes biologici sive genetici sunt ei qui filium filiamve gignunt vel parturiunt. Nihilominus cum pater biologicus semper parens geneticus sit, mater parturiens semper mater biologica dici potest, etiam si mater surrogata est cum alia mater genetica sit (cuius ovulum promptum est). In eo casu duae matres biologicae exstant, altera genetica, altera non genetica (sed tamen biologica quia parturiens).
Ei qui adoptant generaliter etiam parentes (matres et patres[2]) appellantur, sicut vir quoque qui dono spermiorum ad paternitatem pervenit (et itaque pater biologicus/geneticus non est).
Nonnumquam novercae vitricique (coniuges patris matrisve) etiam parentes nominantur.
Notae
- ↑ Noli pronuntiare pārens, sed părens, quia pārens significat oboediens.
- ↑ Nonnumquam lex cognoscit parentes quos nec mater nec pater appellat. Ita secundum legem Germanicam homo neutrius sexus binarii qui adoptat parente (Theodisce Elternteil) in librum nativitatum ascribitur (vir patre et mulier matre - § 42 edicti de libris consignationum status civilis). Lex Belgica matris uxorem quae legitime parens habetur comparentem (Francogallice coparente, Batavice meemoeder, Theodisce Mitmutter - articulus 325/2 Codicis Civilis) appellat.
Nexus interni
Bibliographia
- Ioannes Eekelaar, Petrus Šarčević, Parenthood in Modern Society: Legal and Social Issues for the Twenty-First Century, Dordrecht, anno 1993 (hic apud Google Books).
- Cornelia Schadler, Key practices of the transition to parenthood: The everyday figuration of parents’ and children’s bodies and personalities through the lens of a new materialist ethnography.
- Franciscus PP.: Adhortatio Apostolica post-synodalis "Amoris Laetitia".
Nexus externus
Vicimedia Communia plura habent quae ad parentes spectant. |
Haec pagina est stipula. , si potes! |