Effects of the storage conditions on the stability of natural and synthetic cannabis in biological matrices for forensic toxicology analysis: An update from the literature
Index
Decalogus (ex Graeco δεκάλογος, δέκα λόγοι 'decem verba') sive decem praecepta sunt verba Bibliorum quae Christiani et Iudaei pro principiis moralibus ac fundamentis fidei a Deo Monte Sinai dederunt. Bis in Bibliis Hebraicis (Vetere Testamento invenitur: et libro Exodo 20:1–17 et libro Deuteronomii 5:4–21.
Nomen
Decem praecepta Hebraice in Bibliis עשרת הדברים, Asereth ha-D'bharîm et in litteris rabbinicis עשרת הדברות, Asereth ha-Dibroth appellantur. Ambae locutiones 'decem verba', vel 'decem dicta', vel 'decem res' significant.[1]
Graece appellantur δεκάλογος, 'decem verba'.[2] In Septuaginta verba casus accusativi δέκα λόγους reperiuntur libro Exodo 34:28[3] et libro Deuteronomii 10:4.[4]
Enumeratio praeceptorum
Adnotatio numerorum deest in originali, quam ob rem de ea discrepant inter se Christiani sectarum diversarum:[5]
- S. Septuaginta, quod generatim sequuntur Chritiani Orthodoxi.
- P. Philo, idem qui Septuaginta, sed cum reversione interdictorum caedis et adulterii.
- T. Talmud Iudaicum, secundum quod prologus est primum "verbum", et interdictum cultus aliorum deorum cum interdicto cultus deorum fictorum combinatur.
- A. Augustinus Talmud sequitur in combinatione versuum tertii et sexti, sed prologum ut praeceptum omittit et interdictum desirandi in duae partes dividit; etiam ordinem verborum Deuteronomii 5:21 pro ordinem Exodi 20:17.
- C. Catechismus Catholicae Ecclesiae magnam partem Augustinum sequitur.
- L. Lutherani sequuntur Magnum Catechismum Lutheri, qui Augustinum sequitur sed interdictum imaginum omittit et ordinem verborum Exodi 20:17 pro ordinem Deuteronomii 5:21 in praeceptis novimo et decimo utitur.
- R. Christiani Reformati (Calvinistae) sequuntur Institutionem Christianae Religionis Calvini, quae magnam partem Philonem sequitur.
S | P | T | A | C | L | R | Commentatio coniuncta | Exodus 20:1–17 | Deuteronomium 5:4–21 |
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
— | — | 1 | — | 1 | — | (1) | Deus | 2 "Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. | 6 "Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. |
1 | 1 | 2 | 1 | 1 | 1 | 1 | Polytheismus | 3 Non habebis deos alienos coram Me. | 7 Non habebis deos alienos in conspectu meo. |
2 | 2 | 2 | 1 | 1 | 1 | 2 | Deus fictus | 4–6 Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me, et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. | 8–10 Non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terra. Non adorabis ea et non coles: Ego enim sum Dominus Deus tuus, Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his, qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea. |
3 | 3 | 3 | 2 | 2 | 2 | 3 | Blasphemia | 7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. | 11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit. |
4 | 4 | 4 | 3 | 3 | 3 | 4 | Sabbatum | 8–11 Memento, ut diem sabbati sanctifices. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas. Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum. | 12–15 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua. Septimus dies sabbatum est Domino Deo tuo. Non facies in eo quidquam operis tu et filius tuus et filia, servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus tuus, qui est intra portas tuas, ut requiescat servus tuus et ancilla tua sicut et tu. Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento: idcirco praecepit tibi, ut observares diem sabbati. |
5 | 5 | 5 | 4 | 4 | 4 | 5 | Pater, Mater | 12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. | 16 Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. |
6 | 7 | 6 | 5 | 5 | 5 | 6 | Homicidium | 13 Non occides. | 17 Non occides. |
7 | 6 | 7 | 6 | 6 | 6 | 7 | Adulterium | 14 Non moechaberis. | 18 Neque moechaberis. |
8 | 8 | 8 | 7 | 7 | 7 | 8 | Furtum | 15 Non furtum facies. | 19 Furtumque non facies. |
9 | 9 | 9 | 8 | 8 | 8 | 9 | Falsum testimonium | 16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. | 20 Nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. |
10 | 10 | 10 | 10 | 10 | 9 | 10 | Avaritia | 17a Non concupisces domum proximi tui: | 21b Nec desiderabis domum proximi tui, non agrum, |
10 | 10 | 10 | 9 | 9 | 10 | 10 | Avaritia | 17b non desiderabis uxorem eius, | 21a Nec concupisces uxorem proximi tui. |
10 | 10 | 10 | 10 | 10 | 10 | 10 | Avaritia | 17c non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt". | 21c non servum, non ancillam, non bovem, non asinum et universa, quae illius sunt". |
- Versio Nova Vulgata.[6]
Notae
- ↑ Rooker, Mark (2010). The Ten Commandments: Ethics for the Twenty-First Century. Nashville, Tennessee: B&H Publishing Group. p. 3. ISBN 0805447164
- ↑ Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940), s.v. "δεκά-λογος".
- ↑ "Exodus 34:28 – multiple versions and languages". Studybible.info.
- ↑ "Deuteronomy 10:4 – multiple versions and languages". Studybible.info.
- ↑ Chan, Yiu Sing Lúcás (2012). The Ten Commandments and the Beatitudes. Lantham, MA: Rowman & Littlefield. pp. 38, 241.
- ↑ Vaticanus, Nova Vulgata, Liber Exodus, Liber Deuteronomii.
Vide etiam