Cybersecurity and privacy risk assessment of point-of-care systems in healthcare: A use case approach
Index
Systematica in biologia est studium diversificationis formarum quae in vita sunt, aevis praeteritis et praesente, et coniunctionum inter res viventis per tempus visas. Coniunctiones plerumque videntur stemmata evolutionaria, cuius synonyma sunt cladogrammata, arbores phylogeneticae, phylogeniae. Omnibus phylogeniis sunt duae partes: ordo ramorum (coniunctiones inter greges monstrans) et longitudo ramorum (summam evolutionis monstrans). Per phylogeneticas specierum taxorumque superiorum arbores investigatur evolutio proprietatum corporearum (exempli gratia, proprietates anatomicae et moleculares) et distributio organismorum (biogeographia). Systematica ergo ad evolutionariam vitae in tellure historiam intellegendam adhibetur.
Vocabulum systematica derivatur ex systemate, quod 'ordinatam organismorum dispositionem' significat. Quod vocabulum apparet in titulo Systemate Naturae, libro Caroli Linnaei.
Rami et adhibitiones
Investigatores scientifici, qui systematicae biologicae studeant, varios adhibent ramos ad coniunctiones inter organismos intellegendas. Qui rami ad adhibitiones ususque systematicae hodiernae inveniendos adhibentur.
Systematica biologica species describit per tris ramos certos. Systematica numerica (vel biometria) statisticas biologias adhibet ad animalia agnoscenda et describenda. Systematica biochemica animalia agnoscit et describit secundum enodationem materiei quae vivam cellulae partem constituit, sicut nucleus, organellae, et cytoplasma. Systematica experimentalis animalia agnoscit et describit secundum unitates evolutionarias quae speciem constituunt, etiam adeo eorum momentum in evolutione ipsa. Res sicut mutationes, deflectio genetica, et hybridizatio unitates una evolutionariae considerantur.[1]
Nexus interni
- Binomen
- Cladistica
- Classificatio scientifica et taxinomia, exitus investigationis in systematica
- Phenetica, methodologia in systematica quae phylogeniam non assumit
- Philosophia scientiae
- Phylogenia, coniunctio historica stirpium organismorum
- Systematica evolutionaria, schola systematicae
- Taxinomia
- Taxinomia cladistica, methodologia in systematica
Notae
- ↑ "Systematics: Meaning, Branches and Its Application". Biology Discussion. 27 Maii 2016.
Bibliographia
- André, Jacques. 1956. Lexique des termes de botanique en latin. Lutetiae. Études et commentaires, 23.
- Brower, Andrew V. Z., et Randall T. Schuh. 2021. Biological systematics: principles and applications. Ed. tertia. Ithacae Novi Eboraci: Comstock Publishing Associates, impressio Cornell University Press. ISBN 9781501752797 (pdf), ISBN 9781501752780 (epub).
- Lecointre, Guillaume, et Hervé Le Guyader. 2006. Biosystematik. Berolini: Springer. ISBN 3-540-24037-3.
- Rian, Alexander. 2006, 2007. Lateinische Namen: Unverstanden – Unverzichtbar: Sinn und Zweck der wissenschaftlichen Namensgebung. wayback=20090416121116 Archivum interretiale.
- Simpson, Michael G. 2005. Plant Systematics. ISBN 978-0-12-644460-5.
- Stuessy, Tod F. 1990. Plant taxonomy: The systematic evaluation of comparative data. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0-231-06784-4.
- Wiesemüller, Bernhard, Hartmut Rothe, et Winfried Henke. 2003. Phylogenetische Systematik: Eine Einführung. Berolini: Springer. ISBN 3-540-43643-X.
- Wiley, Edward O., et Bruce S. Lieberman. 2011. "Phylogenetics: Theory and Practice of Phylogenetic Systematics. Ed. secunda. ISBN 978-0-470-90596-8.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Systematica spectant. |