Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.
Pontificatus
Insignia heraldica
Paulus V Camillus Burghesius (1552–1621) fuit papa Catholicus et episcopus Romanus.
Paulus V natus est Camillus Burghesius (italice Borghese) Romae 17 Septembris 1552, filius comitis Marci Antonii Burghesii, cuius familia oriunda ex Sena Iulia erat.
Camillus studuit iuri et philosophiae apud universitates Patavensem et Perusianam.
Die 5 Iunii 1596 Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae insequenti anno episcopus Aesis a papa Clemente VIII factus est.
Anno 1603, cardinalis vicarius Romae et inquisitor ab eodem papa nominatus est.
Quamquam Camillus erat iunior inter cardinales, hi die 16 Maii 1605 eum in summum pontificem elegerunt.
Obiit die Romae 28 Ianuarii 1621.
Circiter anno 1610, Papa Paulus V Archivum Secretum Vaticanum condidit. Primum Rituale Romanum,[1] papa Paulo V regnante, anno 1614 editum est.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum V spectant. |