Knowledge Base Wiki

Search for LIMS content across all our Wiki Knowledge Bases.

Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.

Civitates monocommaticae aquilae ostenduntur.

Systema monocommaticum[1] sive ratio politica unius factionis[2] modus gubernandi est quo una factio politica gubernationem conformat et nullius alius factionis politica exsistentiam permittit. Casu permittendae aliarum factionum exsistentiae, haec dominanti factioni subiiciuntur, i.e., non permittitur oppositoriarum factionum exsistentia.

Sed systema monocommaticum et systema factionis dominantis non confundenda sunt, quia in systemate factionis dominantis aliarum oppositionis factionum politicorum exsistentia non vetatur et etiam non confundenda sunt systema monocommaticum et democratiae acommaticae? quae cuiuslibet factionis politicae exsistentiam prohibent.

Plerisque casibus, systemata monocommatica orta sunt ex ideologiis variis, et e fascismo et e capitalismo et e leninismo et e nationalismo. Monocommaticae civitates cum marxistica ideologia civitates communisticae nuncupantur.

Notae

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.

Nexus interni