Knowledge Base Wiki

Search for LIMS content across all our Wiki Knowledge Bases.

Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.

Nexus recensere
Materia solida.

Materia, vel materies (-ei, f.), in physica est quaeque res generica ex qua speciales res corporeae fiunt, vel etiam sensu collectivo materia appellatur omnes res quae in res corporeas componi possunt. Hanc notionem olim primum Thales dedit cum omnia ex aqua facta esse ponit.

Materia liquida.
Materia gasea.
Materia plasmatica.

Materiae autem notio multo in tempus mutata est propter novas scientias de rerum natura reppertas. Antiqui geometri definierunt materiam ut nihil sit, nisi omnis quae locum habet et spatium complet. Tandem Newtonus et alii experimentis reppererunt massam esse veram materiae substantiam propterea quod in corporibus tangibilibus quantitas motus coniunctim a quantitate materiae et velocitate una multiplicatis determinatur. Postea et saeculo vicesimo mechanicae quanticae periti demonstraverum particulae elementariae massam habere posse etsi eae punctis constitutae volumine geometrico omnino carent. Quapropter quamquam geometri olim volumen censuerunt attributum clavem omnium rerum, physici autem hodie censeant massam. Qua de causa, astrophysici, cum indicia massae additiciae in universo saeculo vicesimo primo invenerunt, nulla autem materia telescopiis visibili hanc massam appellaverunt materia obscura.

Nexus interni

Bibliographia

  • Connell, Richard J. 1966. Matter and Becoming. Sicagi: The Priory Press.
  • Fritzsch, Harald. 2005. Elementary Particles: Building blocks of matter. World Scientific. ISBN 981-256-141-2.
  • Hoddeson, Lillian, et Michael Riordan, eds. 1997. The Rise of the Standard Model. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-57816-7.
  • McMullin, Ernan. 1965. The Concept of Matter in Greek and Medieval Philosophy. Notre Dame Indianae: Univ. of Notre Dame Press.
  • McMullin, Ernan. 1978. The Concept of Matter in Modern Philosophy. Notre Dame Indianae: University of Notre Dame Press.
  • Russell, Bertrandus. 1937, 1992.. A Critical Exposition of the Philosophy of Leibniz. Ed. 2a. Routledge. ISBN 041508296X.
  • Smith, Timothy Paul. 2004. Hidden Worlds. Princeton University Press. ISBN 0-691-05773-7.
  • Toulmin, Stephen, et June Goodfield. 1962. The Architecture of Matter. Sicagi: University of Chicago Press.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad materiam spectant.

Bibliographia