Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.
Bonifacius (natus die ignoto in Neapoli - obiit die 25 Octobris 625), fuit episcopus Romae ac Papa Ecclesiae Catholicae Romanae a die 23 Decembris 619 [1].
De vita Papae Bonifacii V ante pontificatum pauca narranda sunt.
Pro christianizatione Anglorum Bonifacius V pugnavit et Ius asyli instituit. Papa Adeodato successit post sedem vacantem longam plus quam uno anno. Secundum Librum Pontificalem Bonifacius V tabularios ecclesiasticos oboedire legibus Imperii circiter testamenta ordinavit. In Libro Pontificale Bonifacius descriptus est sicut "mitissimus hominum" qui excelluit pro amore cleri. Beda scripsit de Bonifacii epitulis ad Edwinum regem Northanhymbrorum exortando eum ad conversionem et ad principissam Æthelburgam de Cantio Edwini uxorem exortando eam ad diligentiam pro conversione mariti.
Lexica biographica: • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • • Catholic Hierarchy |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Bonifacium V spectant. |