Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Amstelodamum[1][2] (Nederlandice Amsterdam, ad verbum 'Moles in Flumine Amstel' ) est caput et maxima Nederlandiae urbs, cui proprie sunt 907 976 incolae,[3] 1 558 755 in regione urbana,[4] et 2 480 394 in area metropolita.[5] Quae urbs, in Hollandia Septentrionali provincia sita,[6][7] Venetiae Septentrionales vulgo appellatur propter suos canales, qui inter tabulas patrimonii totius mundi ab UNESCO referuntur.[8] Anno 1987 caput culturale Europaeum fuit.
Urbs iuxta ostium fluminis Amstel? et IJ lacus sita est. Nomine accepto a mole in flumine Amstel saeculo tertio decimo acta, urbs iure circa annum 1300 iam appellabatur, et mox munitionibus alia atque alia appetendo loca tam crescebat ut Saeculo Batavorum Aureo Amstelodamum totius orbis terrarum commercio nisi maxima inter maximas numeraretur.
Saeculo sexto decimo exeunte, urbs propter incolarum incrementum iterum iterumque munitionibus atque fossis aucta est eo consilio ut plures amplecti posset. Fossae illae omnes contextae Batavice notae sicut cingulum fossarum (Batavice grachtengordel) pulcherrimae inter urbis amoenitates adhuc lustrari possunt ac inter UNESCO patrimonia totius orbis terrarum numerantur. Alia lustranda praecipue musea sunt ut Museum Rei Publicae, Museum Urbis, Van Gogh pictoris Museum, domus Annae Frank sed etiam partes urbis vetustiores. Sunt duae Amstelodami sitae studiorum universitates (Universitas Amstelodamensis atque Universitas Libera Amstelodamensis) et est urbs quae maximam inter omnes orbis terrarum urbes continet civitate hominum varietatem cum dimidia pars incolarum advenae sint.
Kalendis Ianuariis 2012, secundum censum incolae 790 044 in urbe habitabant. Incolis suburbium autem inclusis, circa 1.2 miliones continet. Una cum aliis urbibus finitimis dicitur "Amstelodami urbium coniunctio," quae 2.3 incolarum milliones amplectitur, atque illa ipsa urbium coniunctio in maiore Batavarum urbium ut Roterodami, Hagae et Ultraiecti coniunctione partem habet, quae coniunctio incolis in Europa sexta dicitur continens circa 7 milliones (Batavice Randstad). Urbs ipsa divisa est in partes septem, quae iterum inter se divisae sunt.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Amstelodamum spectant. |
Ordine alphabetico enumeratae: Amstelodamum • Andorra Vetus • Athenae • Belogradum • Berna • Berolinum • Bratislavia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Chisinau • Eblana • Hafnia • Helsingia • Holmia • Kiovia • Labacum • Londinium • Lutetia • Luxemburgum • Marinum • Matritum • Minscum • Monoecus • Moscua • Olisipo • Osloa • Podgorica • Praga • Reykiavica • Riga • Roma • Scupi • Seraium • Serdica • Tallinna • Valetta • Vallis Dulcis • Varsavia • civitas Vaticana • Vilna • Vindobona • Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexae: Albania • Andorra • Austria • Belgia • Bosnia et Herzegovina • Britanniarum Regnum • Bulgaria • Cechia • Croatia • Dania • Estonia • Finnia • Francia • Germania • Graecia • Helvetia • Hibernia • Hispania • Hungaria • Islandia • Italia • Lettonia • Lichtenstenum • Lituania • Portugallia • Luxemburgum • Macedonia • Melita • Moldavia • Monoecus • Mons Niger • Nederlandia • Norvegia • Polonia • Romania • Russia • Ruthenia Alba • Sanctus Marinus • Serbia • Slovacia • Slovenia • Suecia • Turcia • Ucraina • civitas Vaticana