Type a search term to find related articles by LIMS subject matter experts gathered from the most trusted and dynamic collaboration tools in the laboratory informatics industry.
Aloysius Alamanni (natus die 6 Martii 1495 Florentiae, mortuus Ambaciae exsul die 18 Aprilis 1556) fuit poeta, politicus, et humanista Italicus. Epigrammata, saturae, et versus blanci in eius poematibus inveniuntur.
Ex damnatione a Gente Medicaea in Franciam iit et sub Francisco I protegebatur. Et inter amicos fuit Nicolaus Maclavellus.
Alamanni coniuratione contra cardinalem Iulianum Medicaeum revelata Venetias et in Franciam (1522) fugere debuit. Florentia urbs, postquam anno 1527 novam libertatem nacta est, Ludovicum intra muros libenter accepit. Sed re publica detrimentum capiente anno 1530 iterum Lutetiam iit, ubi operum multitudinem pepigit.
Sapientia atque eruditione eius reges Franciscus I et Henricus II capti sunt, ut poetae succurrere non cessarent.
Gloria Aloysii Alamanni praesertim in poemate didactico de agricultura »La coltivatione« (Lutetiae 1546) posita est, aemulatione Vergilianorum »Georgicon« optima in litteris Italicis. Tamen carmina eius epica »Girone il Cortese« (Lutetiae 1548) et »L'Avarchide« (Florentiae 1570), »Iliada« modum in taediosum imitantia mox in oblivionem ceciderunt. Poemata minora autem (»Opere toscane«, Lugduni 1532) multo meliora esse dicuntur.
Anthologiam »Versi e prose di Luigi Alamanni« cum biographia edidit P. Raffaelli Florentiae anno 1859.